PL 175, col. 948

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

contemplationem, nisi ea, » quae secundum ipsum
est materiali manuductione utatur. Non materialem
spiritualem imitationem, vel contemplationem dicit
et incorporalem; quoniam omne, quod corporale
est, ex materia est. Spiritualis autem natura merito
immaterialis dicitur, quoniam, neque ex materia
est, ut sit de alio, neque materia esse potest, ut de
ipsa sit aliud. Materialem autem manuductionem
corporalia signa intelligit, quorum quasi manuductione
mens humana utitur, ut ex visibilibus ad invisibilium
imitationem et contemplationem dirigatur.
Ad imitationem quidem per exercitium virtutis;
ad contemplationem vero per cognitionem veritatis.
Nota autem novam compositionem et similitudinem
novam in eo quod ait manuductio. Mens

etenim hominis tenebris ignorantiae suae obvoluta ad
lumen veritatis exire non potest, nisi dirigatur, et
quasi caecus manuductione utens, quo non videt,
incedat. Ipsae autem manuductiones et directiones,
quibus mens ad invisibilia tendens utitur, a visibilibus
sumuntur signis, et demonstrationibus secundum
visibilia formatis. Et hoc totum disposuit, et
ordinavit perfectissima sacrorum dispositio, quae
Graece hierothesia vocatur, hoc est sacrorum positio,
summa videlicet Trinitas, a qua et secundum
quam omnia sacra disponuntur et ordinantur in
coelo, et in terra, et alio nomine teletarche, id est
principium purgationis dicitur, quoniam ab ipsa
omnis emundatio est et principium purgationis non
solum ut bona fiant, quae mala sunt; sed et illustrationis

et deificationis, ut meliora efficiantur, quae
bona fuerunt. Ipsum ergo summum sacerdotium,
vel summa paternitas omnia emundans, et sanctificans,
et illustrans, hoc instituit et ordinavit, ut primo
loco secundum ipsam angelica natura invisibiliter
formetur, et secundo loco humana natura ad eamdem
imaginem per visibilia excitata reformetur;
quia non potest humanus animus ad invisibilium
cognitionem vel imitationem reduci, nisi per visibiles
demonstrationes eruditus, quoniam et ipsa visibilia
a Deo sic facta sunt, ut secundum illam similitudinem
et aemulationem, quam ad ipsa invisibilia
acceperunt, eadem convenienter declarare possunt,
ut noster animus horum ductione utens ad illa dirigatur

secundum ista, pro similitudine demonstrationis
illa aestimans et perpendens.
Quemadmodum sequitur: « Visibiles quidem formas
invisibilis pulchritudinis imaginationes, sive
imagines arbitrans, » videlicet ipse noster animus;
« et sensibiles suavitates figuras invisibilis distributionis, »
subauditur, arbitrans ipse noster animus;
« et immaterialis luculentiae imaginem materialia
lumina, » ut iterum subaudiatur, arbitrans ipse
noster animus; « secundum intellectum contemplativae
plenitudinis discursas sacras disciplinas, » hic
plus subaudiendum est, arbitrans noster animus
imagines esse; « et adunati ad divina, et ordinati
habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines, »
iterum subaudi, arbitrans noster animus imagines

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.