PL 175, col. 949
Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
esse; « Jesu participationis ipsam divinissimae
Eucharistiae assumptionem, » iterum subintellige,
arbitrans noster animus imaginem esse. Summa igitur
totius capituli haec est: Quoniam non potest
noster animus ad invisibilium imitationem et contemplationem
ascendere, nisi per visibilia dirigatur,
ita videlicet, ut ex ipsis visibilibus invisibilia arbitrari,
et aestimare sciat, secundum quod ipsa ad illa
similitudinem habent, et significationem faciunt.
Quas vero visibilium similitudines ad invisibilia
ipse noster animus arbitrari debeat et existimare,
quaedam distincta subjiciens exempla ostendit, ac si
diceret: Ideo per visibilia invisibilium veritas demonstrata
est; quia non potest noster animus ad
invisibilium ipsorum veritatem ascendere, nisi per
visibilium considerationem eruditus, ita videlicet,
ut arbitretur visibiles formas esse imaginationes invisibilis
pulchritudinis. Quia enim in formis rerum
visibilium pulchritudo earumdem consistit, congrue
ex formis visibilibus invisibilem pulchritudinem demonstrari
dicit, quoniam visibilis pulchritudo invisibilis
pulchritudinis imago est. Quia tamen in rebus
visibilibus aliud est forma, et aliud est essentia,
idcirco quaecunque visibilia sunt mutabiliter pulchra
sunt, quoniam quaecunque numero diversa sunt, et
natura mutabilia inseparabiliter simul non consistunt.
Invisibilia autem quibus aliud non est forma,
et aliud essentia, quia omne quod est, unum est et
simplex, et idem esse: pulchra sunt ex eo quod
sunt, et non est pulchritudo illorum compacta ex
multis concurrentibus in unum, sicut visibilis natura
videtur, cujus forma secundum spatia locorum
explicatur, et per figuras ex multis coaptatas disponitur.
Idcirco alia est pulchritudo visibilis, et alia
invisibilis naturae, quoniam illa simplex, et uniformis
est; ista autem multiplex et varia proportione
conducta. Est tamen aliqua similitudo visibilis pulchritudinis
ad invisibilem pulchritudinem, secundum
aemulationem, quam invisibilis artifex ad utramque
constituit, in qua quasi speculamina quaedam diverversorum
proportionum unam imaginem effingunt.
Secundum hoc ergo a pulchritudine visibili ad invisibilem
pulchritudinem mens humana convenienter
excitata ascendit; quasi de simili ad similia conducta
facile in semetipsa invisibiliter intelligens
quae sit eorum, quae foris visibiliter comprehendit,
ad invisibilia cognatio. Nam secundum invisibilem
lucem insitam sibi noster animus ad invisibilia respiciens,
facile arbitratur visibiles formas invisibilis
pulchritudinis imagines esse, illi, quod invisibile
intus ipse habet, amica quadam similitudine respondentes,
eas secundum approbationem et affectum
inveniens. Quod enim in animo est, invisibile
est, sicut ipse animus invisibilis est; et concipit
tamen ipse, qui invisibilis est ex iis quae visibilia
sunt, gaudium, et amorem, et affectum; et diligit
ex his quaedam quasi similia, et amica, et cognata
et praestat se illis voluntarie, et exsultat in ipsis.
Alia autem aspernatur, et odit, et refugit, et longe