PL 176, col. 183

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Cum igitur de prima eruditione sacri eloquii quae in Historica constat lectione, compendiosum volumen
prius dictassem, hoc nunc ad secundam eruditionem (quae in allegoria est) introducendis praeparavi;
in quo, si fundamento quodam cognitionis fidei animum stabiliant, ut caetera quae vel legendo vel
audiendo superaedificare potuerint, inconcussa permaneant. Hanc enim quasi brevem quamdam summam
omnium in unam seriem compegi, ut animus aliquid certum haberet, cui intentionem affigere et conformare
valeret, ne per varia Scripturarum volumina et lectionum divortia sine ordine et directione
raperetur.
CAP. I. Quae sint discenda a principio.

Quisquis ad divinarum Scripturarum lectionem
erudiendus accedit, primum considerare debet quae
sit materia, circa quam versatur earum tractatio;
quia, si rerum illarum de quibus scriptura facta est
notitiam habuerit, facilius postmodum dictorum
ejus veritatem sive profunditatem perspiciet.
CAP. II. Quae sit materia divinarum Scripturarum.
Materia divinarum Scripturarum omnium, sunt
opera restaurationis humanae. Duo enim sunt opera
in quibus universa continentur quae facta sunt.
Primum est opus conditionis. Secundum est opus
restaurationis. Opus conditionis est quo factum est,
ut essent quae non erant. Opus restaurationis est
quo factum est ut melius essent quae perierant.

Ergo opus conditionis est creatio mundi cum omnibus
elementis suis. Opus restaurationis est incarnatio
Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive iis
quae praecesserunt ab initio saeculi, sive iis quae subsequuntur
usque ad finem mundi. Verbum enim
incarnatum rex noster est, qui in hunc mundum
venit cum diabolo pugnaturus; et omnes sancti qui
ante ejus adventum fuerunt, quasi milites sunt ante
faciem regis praecedentes; et qui postea venerunt
et venient usque ad finem mundi milites sunt regem
suum subsequentes. Et ipse rex medius est in
exercitu suo; hinc inde vallatus incedens et stipatus
agminibus suis. Et licet in hac tanta multitudine
diversae armorum species in sacramentis et observationibus

praecedentium et subsequentium populorum
appareant, omnes tamen uni regi militare et
unum vexillum sequi probantur, et hostem unum
persequi et una victoria coronari. In his omnibus
opera restaurationis considerantur; in quibus divinarum
Scripturarum tota vertatur intentio. Mundanae
sive saeculares scripturae materiam habent
opera conditionis. Divina Scriptura materiam habet
opera restaurationis. Propterea tanto excellentior
omnibus scripturis jure creditur, quanto dignior
est et sublimior materia in qua ejus consideratio
tractatio quae versatur. Nam opera restaurationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.