PL 176, col. 485
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
faciunt, a quibus conjugalis castimoniae nomen
procul abesse cognoscitur. Ergo aliud illud est, cujus-consensus
inter masculum et feminam conjugium
sacrat. « Hoc autem quid esse dicendum est, nisi
societas illa quam Deus Creator a principio inter
masculum et feminam instituit quando mulierem de
latere viri formatam eidem sociavit? » Quia enim
socia data est, non ancilla, aut domina; idcirco nec
de imo, sed de medio fuerat producenda. Si enim
de capite fieret, de summo fieret, et videretur ad
dominationem creata. Si autem de pedibus fieret,
de imo fieret; et videretur ad servitutem subjicienda.
Propterea de medio facta est, ut ad aequalitatem societatis
facta probaretur. In hoc tamen quodammodo
inferior ipso quod facta est de ipso, ut ad ipsum
semper quasi ad principium suum respiceret, et ei
individue adhaerendo, ab ea se (quae adinvicem
constare debebat) societate non separaret. Haec ergo
societas conjugium est, quae foedere sponsionis mutuae
consecratur, quando uterque voluntaria promissione
debitorem se facit alteri, ut deinceps neque
ad alienam altero vivente societatem transeat, neque
se ab illa quae adinvicem constat societate disjungat.
Ad cujus quidem societatis consensum, si
etiam carnalis commistionis consensus in prima
foederatione conjungitur, ejusdem commistionis debito
conjugati, postmodum ad invicem constringuntur.
Quod si forte in foederatione conjugii utrinque
pari voto consensus carnis remittitur, pro eodem
deinceps conjugati debitores adinvicem non tenentur.
Quod enim ab utriusque pari consensu dimissum
et voto firmatum est, juste postmodum ab altero
exigi non potest; et tamen firmum stat etiam
sic conjugii sacramentum cujus virtutem copula
carnis sicut non efficit cum adest, ita si defuerit
tollere non potest. Talis itaque consensus individualem
vitae consuetudinem retinere creditur qui ad
hoc factus est, ut mutua societatis quae adinvicem
per ipsum initiata est utroque vivente amplius dissidium
non patiatur. Qui ergo diffinire voluerit conjugium,
dicere potest: « Conjugium esse consensum
legitimum, hoc est inter legitimas personas et
legitime factum masculi et feminae ad individualem
vitae consuetudinem observandam. » In quo quidem
consensu copulae carnalis commercium pari voto aut
futurum non contradicitur, aut non futurum laudatur.
CAP. V. Quando conjugium esse incipiat.
Si quis autem quaerat quando conjugium esse
incipiat, dicimus quod ex quo talis consensus qualem
supra diffinivimus inter masculum et foeminam
factus fuerit, ex eo statim conjugium est, quem
etsi postea copula carnis sequitur, nihil tamen conjugio
amplius ad virtutem sacramenti confertur.
Unde constat quod si vir vel mulier post talem consensum,
ad alienam societatem transierit, etiamsi
commistio carnis illic sequatur ad priorem tamen
societatem in qua sacramentum conjugii sancitum
est et postquam secunda copula illicita omnino