PL 176, col. 486
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
judicatur, redire debebit. Sed dicis mihi: Aliquis
promisit sive forte juravit alicui se, usque ad tompus
complacitum illam ducturum; et illa similiter
promisit vel juravit se illi nupturam. Interim mutato
proposito, alter sive uterque ad alienam societatem
transit, et ille aliam uxorem ducit: et illa
marito alteri nubit. Quid ergo faciendum est? Nunquid
propter priorem sponsionem secundae foederationis
pactum scindendum est? Sed considera quod
longe aliud est promittere atque aliud facere. Qui
promittit nondum facit; qui autem facit jam facit
quod facit. In eo qui promittit si non facit quod
promittit, mendacium est. In eo autem qui facit,
etiam si post factum poenitet, tamen factum omnino
est quod factum est. Qui ergo se promisit uxorem
ducturum, nondum tamen uxorem duxit; et quae
spopondit se nupturam nondum nupsit, nec conjugium
adhuc fuit, sed futurum esse debuit. Cum autem
postea et ille uxorem duxit, et illa marito nupsit,
jam conjugium utrinque fuit; et non poterit
dissolvi quod factum est, etiam si id quod promissum
fuit non est impletum. Praecedens ergo mendacium
poenitentia corrigendum est, sed sequens
conjugium dissolvendum non est. Non autem sic est
quando sacramentum conjugii non quidem, ut supra
dictum est, mutua sponsione futurum promittitur,
sed praesentis assensus attestatione firmatur; quia
post talem consensum quidquid in aliena societate
etiam cum carnis commistione, vel cum prolis procreatione
secutum fuerit, irritum omnino esse debebit.
Sed putant quidam posterius factum idcirco
stare debere quia in eo amplius esse videtur, ubi
post consensum etiam carnis commistio secuta est.
Sed cur ideo stare debet in quo plus factum est, si
totum id quod factum est, juste factum non est? Si
posterius propterea conjugium judicatur; quia in eo
copula carnalis fuit, quae in priori non fuit, ergo si
tertium post hoc secutum fuerit, dicet aliquis quod
melius judicandum est quam secundum; quia in eo
fortassis saepius copula carnalis fuit quam in secundo
fuit, quod ratio non admittit. Quapropter
quidquid post consensum conjugalem qui matrimonium
sacrat, cum alio vel alia sive in consensu,
sive in coitu admissum fuerit, ad incestus et adulterii
maculam non ad conjugii sacramentum pertinebit.
Sed dicis: Si post primum conjugalis foederis
consensum statim conjugium est, quid ergo sibi
vult quod dicit auctoritas: aliter non fieri legitimum
conjugium nisi ab his, qui super eam feminam potestatem
habere videntur; et a quibus custoditur
uxor, petatur; et a parentibus propinquioribus
sponsetur; et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter
ut mos est cum precibus et oblationibus a
sacerdote benedicatur, et caetera quaedam quae in
hunc modum adjungit, dicens. Quoniam aliter praesumpta
non conjugia, sed adulterina contubernia,
vel stupra aut fornicationes potius quam legitima
conjugia esse dicenda sunt. Sed id in hoc loco intelligi
oportet legitima non esse, id est non fieri secundum