PL 176, col. 492
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
utrumque facere debere: et in occulto scilicet
poenitenti consulere, ut ab ejusmodi copula
recederet; et in manifesto discedentem cogere ut
maneret. Quod quidem non esset salutem proximi
quaerere, sed quasi se velle a periculo liberare.
Non mihi suadet conscientia mea ut hoc illi dicam.
Quaerit a me quid sibi faciendum sit, ostendit periculum
suum, necessitatem suam demonstrat, se paratum
esse testatur, ad utrumlibet quodcunque
jussus fuerit. Ego minus de me confido, dico illi ut
pergat ad Deum. Domine, tu legem dedisti per
servos tuos qualem voluisti, et per quos voluisti; et
ecce nos servi tui sub lege sumus, tu Dominus
lator legis sub lege non es. Quod instituisti quando
voluisti, et quandiu voluisti, potes cum volueris et
quibus volueris sine praevaricationis reatu indulgere.
Neque enim jam culpa erit quod indulgentis
est remissio, non agentis praesumptio. Tu ergo praecepisti,
Domine, per servos tuos per quos locutus es,
et ordinasti Ecclesiam tuam, ut vir, vivente uxore
sua, alteri non adhaereret. Ego uxorem habui, et illa
vivente alteri adhaesi, ecce jam ego facere non possum
ut hoc factum non sit. Sed tu facere potes ut
hoc damnabiliter factum non sit. Item tu mandasti,
Domine, ut Ecclesiae tuae vicem tuam in terra agenti
obediremus sicut tibi; et non scandalizemus unum
de pusillis tuis, et dixisti: quia qui Ecclesiae tuae
mandatum sperneret tibi obediens non esset. Ecce
ego miser propter peccata mea in contradictionem
veni, laqueum incidi necessitatis, ut exire sine peccato
non possim. Si maneo, accusat me conscientia
mea adversum te de occultis meis, quibus contra
tuam dispositionem facio. Si recedo, inobediens ero
Ecclesiae tuae, et scandalizo non solum pusillos, sed
etiam magnos servos tuos, qui in hac parte quod
occultum est nesciunt, tamen quod justum est volunt,
et accusat me conscientia mea de manifestis
meis, quibus contra praeceptionem tuam ago. Ego
igitur, in arcto positus et cinctus undique periculis,
tuam misericordiam imploro: paratus ad omne quod
jubes, si illud scire dederis. Si dixeris discede, non
maneo. Si dixeris mane, non discedo. Scio enim
quod, te jubente, fit, malum esse non posse quodcunque
illud fuerit. Tua est enim potestas ex qua bonum
est omne quod tibi placuit. Cui indulges non imputatur,
cui imputas non indulgetur. Si ergo, Domine,
tu jusseris, ut postposito Ecclesiae scandalo, et contempto
mandato magistrorum meorum quos mihi
dedisti, et quibus me obedire praecepisti: ego magis
te audio quam hominem quem audire nec debeo,
nisi propter te, nec volo contra te. Si ergo tu jubes,
Domine, ad hominem non attendo. Si autem parcere
vis pusillis tuis, aut Ecclesiae tuae auctoritatem conservare
propter salutem multorum: ego quidem pro
peccatis meis in judicio tuo sum. Sed tamen scio
quod benignus et misericors es, et potes si volueris
non imputare necessitatem, si acceptam habueris
voluntatem. Magis ergo volo incidere in manus tuas,
quam in manus hominum; quia tibi et adest potestas,