PL 176, col. 493
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
et non deest pietas. Homo immutare legem non
potest. Tibi lex non dominatur, quia conditor et
dominus legis es. Homo facta judicat, non voluntatem:
tu factis parcis propter voluntatem. Confidens
ergo in misericordia tua occulta necessitatis meae
tibi committo, non praesumens propter timorem tuum
Ecclesiae scandalum facere; quia spero quod offensam
tui mihi pie ignoscere sustineas. Cum idcirco
non praesumo offendere proximum, ne in proximo
offendam et Deum meum. Sic mihi videtur quoties
occulta aliqua in necessitate conscientiam remordent,
et maxime si talia fuerint in quibus dispensatio
institutionis indulgentiam admittat, quia ea quae
contra naturam sunt et sine peccato nunquam fieri
potuerunt, non accipiunt remissionem nisi habuerint
correctionem. In hujusmodi ergo occultis in
quibus temporalis institutionis, non naturalis praeceptionis
praevaricatio est, videtur mihi nunquam ea
quae latent manifestis, et maxime iis quae sine gravi
scandalo mutari non possunt, praejudicare debere;
sed magis expedire ut in manifestis scandalum caveatur,
et de occultis ad gratiam et ad misericordiam
confugiatur: posse autem fieri ut quod aliquando
pro scandalo vitando ex necessitate contra institutionem
agitur, quia occultum est et probari ac per
hoc vitari non potest, poenitenti et dolenti per misericordiam
non imputetur. Vir potestatem corporis
sui non habet, sed mulier. Similiter mulier potestatem
corporis sui non habet, sed vir [(I Cor. VII)]
. Potest
ergo vir sive mulier peccando facere ut potestatem
in corpore alterius perdat; sed facere non potest ut
alteri potestatem sui corporis quantum in se est tollat.
Quod sui juris est perdere potest: quod suum
non est tollere non potest. Sic ergo et si aliquando
faciat ut debitum suum in corpore alterius jure exigere
non possit, non tamen facit ut debitum alterius
in suo corpore jure negare possit. Quaeritur autem
et de iis qui se dicunt post conjugalem pactionem,
sive ante; cum sororibus ac matribus, aut aliis quibuslibet
in linea cognationis propinquis commercium
carnale habuisse, quid faciendum sit, si hoc factum
esse legitimo testimonio approbari possit. Ego quidem
quandiu fieri rationabiliter posset propter servandam
pacem tori conjugalis ejusmodi, testimonia
et probationes declinarem. Si autem res omnino manifesta
fieret, tunc quidem propter horrorem facti
et scandalum vitandum, separationem fieri suaderem,
sic tamen ut uterque in continentia permanere cogeretur,
quoniam quidem conjugii sacramentum adinvicem
non scinderetur, etiam si opus carnalis commercii
contradiceretur. Si quis autem dicat quomodo
mulier quae non peccavit cogi possit ad continentiam
invita, videat et hoc esse de miseria carnis a cujus
voluptate qui se in prosperitate non cohibet, dignus
est ut in adversitate quoque dolores illius portet.
Ista mulier quae modo dicit se continere non posse,
quid faceret si maritus ejus longa et continua, vel
etiam perpetua aegritudine premeretur? Quem ergo
non desereret in languore corporis jacentem, non