PL 176, col. 494

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

deserat modo de iniquitate poenitentem. Vel si forte
conditionem carnis sustinere non vult, legi carnis se
non subjiciat, neque suscipiat ad delectationem quod
pati non vult ad afflictionem. Et haec quidem de occulto
consensu conjugii, sive de caeteris quae in eo
occulta sunt, vel occultanda et verenda esse possunt
nobis dicenda fuerunt. Fatemur ergo, sicut dictum
est, in consensu maritali conjugium sanciri et quod
post ipsum legitime factum quidquid aliud fit contra
ipsum stare non potest, si hic solus legitimo testimonio
probari potest. Postquam ergo demonstravimus,
quid sit conjugium, et ex quo conjugium sit dicendum
ut ratum esse debeat, nunc consequenter de
bonis conjugii tractandum est.
CAP. VII. Quod tria sunt bona quae conjugium comitantur, scilicet fides, spes prolis, sacramentum.

Tria sunt principaliter bona conjugii quae conjugium
comitantur. Fides, spes prolis, sacramentum.
In fide, attenditur ne praeter vinculum conjugale cum
altera, vel cum altero concumbatur. In spe prolis,
attenditur ut devote exspectetur, amanter suscipiatur,
religiose nutriatur. In sacramento, attenditur
ne conjugium separetur; et dimissus, aut dimissa,
nec causa prolis alteri copuletur. Haec sunt bona
quae opponit conjugium contra eam quae in carne
peccati adhuc manet concupiscentiam carnis, sine
qua carnis commistio fieri non potest. Bonum
quippe conjugii, ut dicit beatus Augustinus, malum
inobedientium membrorum limitat quodammodo et
modificat, ut concupiscentia carnalis fiat saltem

pudicitia conjugalis. Duobus autem modis bonum
hoc contra malum illud remedium occurrit, dum et
illum immoderatae libidinis ardorem, sub certa regula
unius foederis limitando, a vago concubitu modificat;
et eum, qui per se malus esset, per bona sibi
adjuncta excusat. Nec tamen facit ut malum prorsus
non sit, sed ut damnabile non sit; quippe propter
hoc malum non fit culpabile illud bonum; imo
propter hoc bonum veniale fit illud malum, nisi
enim malum esset, non opus haberet excusari. Et
rursum nisi remedium haberet, deberet imputari.
Si autem conjugium nihil boni in se haberet, remedium
contra malum esse non posset. Nunc autem
ipsa quae ei insunt bona, malum quod ab eo non

quaeritur, sed in eo toleratur, excusant, ut non imputetur
ad damnationem, quod necessitas imponit,
non voluntas exigit. Item Augustinus ad Valerium:
Non tantum fecunditas cujus fructus est in prole,
nec tantum pudicitia cujus vinculum fides est,
sed etiam sacramentum nuptiarum commendatur
fidelibus conjugatis. Hujus sacramenti res est,
ut legitime copulati, quandiu vivunt, non separentur.
CAP. VIII. Utrum haec bona inseparabilia sint conjugio an non.
Si fides conjugii est praeter maritalem copulam
aliam nescire, et violatio fidei hujus adulterium
committere, patet quod hoc bonum ita conjugio
adhaeret, ut si quidem adsit ex eo amplius conjugium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.