PL 176, col. 495

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

commendetur, si non adsit non tamen conjugii
sacramentum annihiletur. Quae enim adultera est
non ideo conjux non est, quia adultera est; imo si
conjux non esset, adultera esse non posset. Non
enim adulterium est, nisi cum fides tori legitimi
violatur; quod utique cum fit, culpa committitur,
sacramentum non cassatur. Similiter si spes prolis
est in eo quod devote exspectatur, amanter suscipitur,
religiose nutritur, non dubium est et hoc
quoque bonum omni conjugio, sive conjugibus omnibus
semper adesse non posse. Quomodo enim ab
illis proles speratur qui vel pari voto continentiam
custodiunt, sive pro aetatis defectu amplius generare
non possunt? Itaque duo haec, id est fides et spes
prolis, ita conjugium comitantur ut, ubi quidem

adsunt, conjugium in altero sincerius, in altero
fructuosius appareat; ubi autem non adsunt, aut
culpabilius, aut infructuosius probetur, et tamen
conjugium esse non desistat. Sacramentum autem
ita inseparabile esse videtur, ut sine illo omnino
conjugium esse non possit. Unde Augustinus: Usque
adeo foedus nuptiale cujusdam sacramenti res est,
ut nec separatione irritum fiat; quia, vivente viro a
quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit. Hoc
autem vult sibi tanta firmitas conjugalis vinculi,
quod non tantum valeret nisi alicujus majoris rei
quoddam sacramentum adhiberetur, quod inconcussum
manet, quia interveniente divortio non
aboletur nuptialis confoederatio, ita ut conjuges sint
etiam separati. Nam quia duo sunt diversa, conjugium

quod constat in legitima societate, et conjugii
officium quod constat in carnis commistione; et in
altero quidem, id est conjugio sacramentum est; ad
alterum vero, id est ad officium conjugii, fides et
spes prolis pertinere videtur. Unum, id est fides ut
per eam illicita carnis commistio caveatur; alterum,
id est spes prolis, ut propter eam licita carnis
commistio exerceatur; sicut ipsum officium carnalis
commercii a conjugio abesse potest, ita etiam
ipsum conjugium sine iis quae ad officium carnalis
commercii pertinent esse potest, quamvis, ut dictum
est, si fide careat, minus sincerum; si autem spe
prolis careat, minus fructuosum inveniatur. Fides
enim fructum habet in castitate pudicitiae conjugalis.
Spes prolis fructum habet in usu fecunditatis.

Conjugium autem in ipsa societate maritali sacramentum
est; et ideo sicut ipsa societas utroque vivente
non dividitur, ita et sacramentum societatis
conjugalis quandiu conjugium constat, ab ipso non
separatur. In quo videlicet conjugio sacramentum
foris est indivisa societas; res sacramenti intus
adinvicem flagrans perseveranter animorum charitas.
Sacramentum foris ad Christum et Ecclesiam,
res sacramenti intus ad Deum et animam. Ut sicut
in copula carnis Christi et Ecclesiae sacramentum
diximus, ita etiam in foedere societatis ejusdem sacramentum
ostendamus. Hoc ergo dictum est, ut
ostendatur quod aliquando conjugium sine fide et
sine spe prolis est; sine sacramento autem nun

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.