PL 176, col. 496

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quam esse potest, quamvis et ipsum sacramentum
aliquoties esse inveniatur, ubi sanctitas sacramenti
non esse ostenditur. Dicit enim beatus Augustinus
quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune
esse potest; sanctitas autem sacramenti non
nisi in civitate Dei nostri est, et in monte sancto
ejus. Quod quemadmodum verum sit facile videre
potest, qui superius dicta considerat. Diximus enim
supra quod in conjugio duplex sacramentum constaret.
Unum in commistione carnali, sacramentum
illius societatis quae est inter Christum et Ecclesiam,
alterum in societate conjugali, sacramentum illius
societatis quae est inter Deum et animam, sive etiam
quod Christi et Ecclesiae sacramentum esset, in societate
conjugii; Dei vero et animae sacramentum

in dilectione conjugali. Sive igitur hoc modo sacramentum
conjugii accipiatur, recte sacramentum
conjugii omnibus gentibus commune esse dicitur;
sanctitas autem sive virtus sacramenti, non nisi in
civitate Dei nostri, et in monte sancto ejus. Hoc est
in fide et charitate, in Ecclesia videlicet sancta, et
inter fideles esse perhibetur. Sacramentum autem
conjugii habent, qui pari consensu ad eam quae a
Deo inter masculum et feminam instituta est societatem
indivise adinvicem conservandam convenerunt.
Sacramenti vero hujus sanctitatem non habent
nisi ii soli qui per fidem membra Christi facti
sunt; et per charitatem mente et devotione intus
Deo uniti sunt.
CAP. IX. De iis qui in conjugio incontinenter vivunt, et plus explendae libidini, quam generandae proli inserviunt.

Beatus Augustinus de iis qui tali incontinentiae
sive infirmitate sive voluptate victi inserviunt, sic
dicit: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiae
non cogunt fieri; sed impetrant ignosci: si tamen
non ita sit nimius ut impediat tempora quae orationi
debentur, nec immutetur in eum usum qui contra naturam
est. Concubitus enim qui est necessarius
causa prolis inculpabilis est, tantummodo si est nuptialis.
Qui autem ultra necessitatem justam progreditur,
nam non rationi sed libidini obsequitur, et
hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur,
ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae

subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum,
cujus delicti non sunt nuptiae exhortatrices,
sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est
castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides.
Hoc est opus nuptiarum quod ab omni crimine defendit
Apostolus, dicens: Si acceperis non peccasti,
et si nupserit virgo non peccat [(I Cor. VII)] . Immoderata
autem progressio secundum veniam conceditur.
Sanctitati etiam conjugii nec infidelis conjux
obesse potest; sed potius fidelis prodest infideli.
Unde Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per
fidelem mulierem [(ibid.)]
, etc.
CAP. X. Qua ratione antiqui simul plures habueru uxores.
De hoc similiter beatus Augustinus sic ait.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.