PL 176, col. 497

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Antiquis temporibus cum adhuc salutis nostrae mysterium
velaretur, justi officio propagandi nuptias
contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate,
qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur
tamen conjugibus et plures uni viro habere
licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet
istorum in quibus videmus, quod secundum
veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in
opere generandi, non in morbo desiderii. Idem in
libro De virginibus: Antiquis justis non fuit peccatum
quod pluribus feminis utebantur, neque contra
naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa
sed gignendi hoc facerent, neque contra morem, quia
eo tempore ea fiebant, neque contra praeceptum
quia nulla lege erat prohibitum. Verumtamen sicut

idem alibi testatur, magis pertinet ad bonum nuptiarum
unum cum una, quam cum multis copulari,
quod indicat primi conjugis copula divinitus facta,
ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius
attenderetur exemplum. Item idem: Sicut non est
impar meritum patientiae in Petro qui passus est,
et in Joanne qui passus non est, sic non est impar
meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus
est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et
illius enim caelibatus et istius connubium, pro temporum
distributione Christo militaverunt. Sed continentiam
Joannes in opere: Abraham in solo habitu
habebat. Melior autem est castitas caelibum quam
castitas nuptiarum quarum Abraham unam habebat
in usu, ambas in habitu. Caste enim conjugabiliter

vixit; esse autem castus sine conjugio potuit; sed
tunc non oportuit. Idem justus, quamvis cupiat dissolvi
et esse cum Christo [(Philipp. I)]
, tamen sumit
alimentum non cupiditate vivendi, sed officio consulendi,
ut maneat quod necessarium est propter
alios: sic misceri feminis jure nuptiarum, officiosum
fuit sanctis viris non libidinosum. Quod enim
est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad
salutem generis, et utrumque non est sine delectatione
carnali, quae tamen modificata et refrenante
temperantia in usum naturalem redacta libido esse
non potest. Quod autem est in sustentando victu
illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius
vel adulterinus concubitus; et quod est in cibo licito
immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis

ille concubitus.
CAP. XI. Utrum conjugium dicendum est quod aliquando dissolvi potest.
Quidam conjugium omnino esse negant quod
aliquando dissidium admittit. Inveniunt enim auctoritates
quasdam et verba Scripturarum divinarum
a sanctis Patribus prolata, quibus quasi idipsum
videtur astrui. Dicit enim beatus Augustinus in
libro De bono conjugali: Usque adeo foedus nuptiale
cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione
irritum, quia, vivente viro a quo relicta est, moechatur,
si alteri nupserit. Et idem: Quia interveniente
divortio non aboletur nuptialis confoederatio ita ut
conjuges sint, etiam separati. Propter hujusmodi assertiones

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.