PL 176, col. 503
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
voluerit quod illae quae spiritualiter Christo
nupserunt, non possunt deinceps illo vivente homines
habere maritos, recte supradicta ratione ejus
assertio reprobatur. Ad hunc modum de iis quae
manifeste falsa sunt, vel occulte vera, unicuique secundum
suam mensuram sentire licebit. Mihi autem
hoc magis probabile est si invenire contigerit quod
et veritatem servat, et auctoritatem non improbat,
praecipue tanti viri de quo bene sentire debemus,
etiam tunc quando id quod sensit ipse, nos sentire
non possumus. Dicamus igitur quantum secundum
veritatem dicere possumus, quod aut secundum
tempus hoc dictum est, quando ita fieri oportebat,
aut secundum eos tantum hoc dictum est, qui post
occultum votum continentiae ad experientiam carnis
redeunt et conjuges fiunt, quos idcirco Ecclesia separare
non potest, quia, cum hic manifestum constet
factum, quod illic occultum fuit probari non
potest. In quibus tamen temeratae fidei reatus,
secundum aliquid pejor adulterio dicitur, quia per
illud in hominem, per hunc vero in Christum
peccatur. Aliud est autem de illis qui post votum
etiam professione publica sub testimonio Ecclesiae
erga Deum se obligaverunt, et forte adhuc, quod
amplius est, ad sanctimoniam continentiae consecrati
sunt. De quibus vere dicimus, quod post tale propositum
et tale votum manifesta professione confirmatum,
ad conjugale foedus descendere non possunt,
et si forte hoc aliquando attentaverint non conjuges,
sed fornicarios et spiritualis castimoniae violatores,
ad pristinam propositi sui integritatem
reparandam et conservandam districte revocandos.
Si autem temerario ausu incoepto persistere voluerint
et illicitam copulam quam contra primae
professionis debitum inierunt deserere contempserint,
quasi inobedientes, et incestu fornicationis nefandae
contaminatos, justae severitatis sententia ab
Ecclesiae communione praecidendos, neque ullatenus
ad poenitentiam recipiendos, nisi se ab hujus infamis
societatis conversatione retraxerint. Et hoc
est fortassis quod sibi volunt verba illa cunctis
pene pro sui ambiguitate jam nota. Innocentius
enim papa, cujus auctoritas in Ecclesia Christi
celebris est, sic dicit: Quae Christo, inquit, spiritualiter
nubunt, et a sacerdote velantur, si
publice nupserint, vel clanculo corruptae fuerint,
non eas admittendas ad agendam poenitentiam,
nisi is cui se junxerant ab hac vita discesserit.
Si enim haec ratio in hominibus, servatur,
ut quae dimisso viro suo ad alium transiverit,
adultera habeatur nec ei agendae poenitentiae locus
concedatur, nisi alter defunctus fuerit, quanto
magis etiam ea quae se immortali sponso junxerat!
Non est ergo dubium quin de illis hic agatur, quae
in proposito continentiae sub manifesta etiam professione
ad castimoniam conservandam consecratae
sunt. De his ergo dicunt quod si post tale propositum
ad nuptias carnales transierint, ad poenitentiam
non sint admittendae nisi is cui se junxerant, id