PL 176, col. 504

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

est fornicator sive adulter, ab hac vita, id est
a tali conversatione discesserit. In eo enim statu
poenitentiam agere non possunt, in quo quandiu
permanserint salvari non possunt. Quidam eum cui
se junxerant, Christum interpretari volunt, cui
prius proposito continentiae se voverunt, et quasi sub
conditione dictum sit quia secundus ad quem transeunt
legitimus non judicatur, nisi prius ille cui
ante se junxerant moriatur. Si enim in hominibus
haec ratio servatur, ut quandiu prior vivit, secundus
legitimus esse non possit, constat profecto, quod
ubi prior omnino mori non potest, secundus nulla
ratione legitimus esse potest. Et ad hunc modum hac
qualicunque ratione probatur quod hae quae cum
professione continentiae sponsae Christi consecratae

sunt, amplius ad carnales nuptias transire non possunt.
Et est in ista utique probatione non quidem
per omnia ratio cogens, sed ad aliquid similitudo
conveniens qua docentur sponsae Christi, quod si in
toro carnali tanta fides exigitur, multo major devotio
et amor sincerior spirituali debetur. Sunt qui
haec ad terrorem dicta esse putant, alii ad publicam
poenitentiam referunt, quae propter rigorem ad incutiendum
timorem aliquando neganda videtur, ut,
dum peccator secundum dispensationem foris repellitur,
et instantibus timor cadendi et in jacentibus
humilitas resurgendi augeatur. Ego nihil abjicio ex
iis quae veritati contraria non sunt. Dicatur quodlibet
dum non credatur nisi quod licet. Summa haec
est. Quod si quis post votum continentiae factum ad

carnales nuptias transierit; si quidem occultum
fuerit votum ejus, non potest illum prohibere Ecclesia
quin nubat. Et si postea facti poeniteat, Ecclesia
neque de occultis poenitentem a consilio salutis
repellere, neque propter occulta, ea quae manifesta
sunt dissolvere potest. Si autem ii qui propositum
suum publica professione et voto firmaverunt,
deinde voluerint ad carnalis foederis jura transire,
nullatenus eos Ecclesia permittit; et si forte praesumpserint
ea contra propositi ac professionis suae
puritatem inire, quasi illegitima et a sanctitate conjugii
aliena debita districtione dissolvit. Sic Ecclesia
tenet. Sic nos tenere debemus, et qui Ecclesiae
instituta sequimur, et salubre esse credimus quidquid

Spiritu Dei dictante ab illa fuerit institutum
et dignum reverentia judicatum; et etiam si aliis
temporibus aliquando non ita fuisse et nunc aliter
esse quam fuit, demonstretur: non tamen cogitare
debemus quasi levitate aliqua factum sit, ut nunc aliter
teneatur, et aliter institutum sit quam fuit, sed
quod tunc oportebat et ita salubre fuit, ut sic teneretur
et sic juberetur; nunc autem alia esse tempora
et aliud esse congruum sive necessarium
saluti humanae.
CAP. XIII. De conjugio infidelium.
Quidam putant paganorum sive quorumlibet infidelium
societatem conjugium non esse, quamvis
secundum modum institutionis divinae legitime facta
fuerit. Dicunt enim quod legitimum dici non debet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.