PL 176, col. 925

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Quia, fratres, largiente Domino de vana conversatione
hujus saeculi per desiderium sanctum conversi estis,
et ad ipsum qui fecit vos tota mentis intentione ac
voto redire disponitis, oportet vos nunc ipsam viam
discere per quam possitis ad illum quem quaeritis pervenire.
Ipse est enim vera et sempiterna vita, extra quem
sicut nemo vivere potest, ita quicunque in ipso et cum
ipso vivit, beatus est. Si igitur Deum quaeritis (imo
quia quaeritis) veram profecto ac perpetuam beatitudinem
habere desideratis. Ad beatitudinem autem nemo
venire potest nisi per virtutem, et virtus non alio modo

veraciter apprehenditur, nisi disciplina virtutis non
negligenter custodiatur. Usus enim disciplinae ad virtutem
animum dirigit, virtus autem ad beatitudinem
perducit. Ac per hoc exercitium disciplinae esse debet
vestra inchoatio, virtus perfectio, praemium virtutis
aeterna beatitudo. Haec est, fratres, via, et ista est patria,
per quam currimus et ad quam pervenire desideramus.
Hanc viam et hanc patriam Psalmista viderat
cum dicebat: « Beati immaculati in via, qui ambulant
in lege Domini [(Psal. CXVIII)]
. » Hanc viam et
hanc patriam viderat cum dicebat: « Disciplina tua
correxit me in finem [(Psal. XVII)]
. » Disciplina namque
Dei in finem corrigit, quia plene et perfecte hominem
reformans, per virtutem ad beatitudinem perducit.

Hanc viam et hanc patriam tunc etiam viderat
cum dicebat: « Bonitatem et disciplinam et scientiam
doce me [(Psal. CXVIII)]
. » Consideravit namque quod
per bonitatem venitur ad beatitudinem, atque ideo
bonitatem doceri se petit, quia per hanc ad illam pertingere
concupivit. Sed quia rursum vidit quod ad
bonitatem obtinendam disciplina necessaria esset;
adjunxit et dixit: « Disciplinam doce me. » Paratus
enim erat disciplinam servare, et non solum ad illam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.