PL 176, col. 927

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Primum igitur scire debetis quod hanc scientiam
(quae ad institutionem recte et honeste vivendi pertinet)
multis modis hominem colligere et comparare
sibi oportet, partim ratione, partim doctrina, partim
exemplo, partim meditatione sanctarum Scripturarum,
partim assidua inspectione operum ac
morum suorum. Ratione quidem hoc modo. Debet
siquidem diligenter considerare, et quantum valet
per semetipsum discernere quid liceat et quid non
liceat, quid deceat, et quid non deceat, in omni actu,
et in omni loco, in omni tempore, erga omnem personam.
CAP. II. Quid in omni actu agendum.
In omni actu, hoc est qualiter sacra et divina

mysteria impleri oporteat, qualiter humana officia,
et quae ad usum corporis pertinent exercere conveniat.
Quam timoratum, quam sollicitum, quam devotum
ac religiosum in Dei servitio homo exhibere
se debeat, quam spontaneum, quam hilarem, et
quam paratum offerre in sublevandis necessitatibus
proximorum. Quam parcum, quam honestum, et
quam nulli importunum in iis quae ad se pertinent
quaerendis ac perficiendis praestare, ut semper et sibi
sit parcus, et proximo promptus, et Deo devotus!
Qualiter assuescat suas in omnibus voluntates frangere,
et alienis se voluntatibus (quantum fas et decens
esse constiterit) per omnia discas inclinare.
Qualis sedens, qualis jacens, qualis ambulans, qualis
loquens, qualis tacens, qualis comedens, qualis

jejunans, qualis denique aliquid agens, et qualis vacans
esse debeat.
CAP. III. Quid in singulis locis agendum.
Non solum autem quid agat, sed etiam in quo loco
quid agere debeat, consideret necesse est. Alius est
modus habendi in eo loco ubi Deus adoratur, alius
in eo ubi corpus reficitur. Alius in eo qui locutioni
deputatus est, alius in eo ubi silentium custoditur.
Alius denique intus, alius foris, alius in secreto,
alius in publico. Et, quamvis in nullo loco disciplinam
suam homo deserere debeat, diligentius tamen
et magis sollicite ibi conservanda est, ubi vel neglecta
pluribus generat scandalum, vel custodita bonae
imitationis exemplum. Discernendum est igitur quae

sint illa quae in custodienda disciplina nusquam intermitti
possunt, et quae rursum illa sint quae pro loco
et tempore nunc intermitti, nunc exerceri volunt.
Saepe tamen illa quae in publico necessaria sunt,
quemdam prius in secreto exercitationis usum exposcunt,
quia si ea prorsus in occulto negligimus,
uti postmodum eis dum opus est in publico non valemus.
Et tunc aut prorsus a disciplina deficientes
intuentibus scandalum facimus, aut inepte id quod
in nobis non est simulare conantes, irrisionem excitamus.
CAP. IV. Quid singulis temporibus agendum.
Similiter quoque et tempora agendi discernenda
sunt. Alius est modus vivendi in nocte, alius in die.
Nox tempus est silentii et quietis. Dies tempus laboris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.