PL 176, col. 928
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
et motionis, et operis. In nocte secum debent
esse homines, et aut fessa membra somno reficere,
aut orationibus vel meditationibus sanctis in silentio
animum exercere. In die vero de secreto suo in unum
coeunt, et mutuo videndos se et imitandos ostendunt.
Tunc exempla bonorum operum, tunc exhortationes
verborum dare et accipere alium alii et alium
ab alio licet. Tunc qui alienos actus scrutatur, impudens
jure dicitur; tunc qui alienos actus (quantum
expedit) imitari dissimulat, torpens et inutilis
merito nominatur. Sed nec eadem esse debet facies
nostra postquam refecti sumus, quae fuit priusquam
cibum sumpsimus. Ante sumptum cibum magis hilares
nos esse convenit, ne ipsa nostra abstinentia
gravis et molesta videatur; post vero magis modestos
et tacitos, ne per gulae vitium crapula nos inflammasse
putetur. Ante sumptum cibum, doctrinae
et orationis tempus est; post vero operis, quia et
tunc exercendus est animus, dum adhuc ad studium
spiritale levis est, et tunc reprimenda est caro, quando
calor incentivi ejus per cibum amplius excitatus
est. Sic et festi dies aliud studium et alium conversationis
modum exigunt, atque alium ii in quibus
operari licet, exposcunt. In illis nos oportet ad ecclesiam
studiosius et alacrius convenire, et ad celebranda
divina mysteria devotius intendere, atque in
oratione diutius perseverare, habitu, incessu et acte
majorem devotionem erga cultum divinum demonstrare,
nihil non sanctum, nihil non divinum; nihil
non ordinatum agere, linguam a vanitoquio cohibere,
pedes ab excursu et discursu stringere, oculos comprimere,
vultum inclinare, mentem erigere, omnem
denique actum et omnem motum cordis pariter et
corporis ministerio divino mancipare, atque (ut ita
dicam) quadam conversationis novitate festos dies
honorare. In caeteris vero diebus quibus operari
licet, nullus omnino otiosus apparere, sed unusquisque
in eo quod sibi injunctum fuerit, non quod ipse
elegerit, opere (quantum scientiae et virium suarum
possibilitas suppetit) sese debet exercere. Quantum
enim decoris addit diebus festis quies vacationis,
tantum ornamenti confert diebus caeteris labor operis;
ita ut et in illis quisquis noluerit esse quietus,
judex sit vanitatis suae, et in istis qui non fuerit studiosus,
testis pigritiae. Carnales siquidem mentes,
ne vel in illis diebus quiescant, vanitas exagitat, vel
ne in istis in bono opere se exerceant, pigritia ligat.
Quapropter non negligenter quidem habenda est in
bono opere discretio temporum; quia, sicut malum
opus nullo tempore laudabile est, ita bonum opus
quodammodo reprehensione dignum judicatur, si
tempore opportuno factum non est.
CAP. V. Quid erga singulas personas agendum.
Discretio personarum quantum quidem pertinet
ad dilectionem, secundum meritum, quantum vero
ad venerationem, secundum aetatem et officium habenda
est. Meliores diligere, superiores honorare
debemus, quia percontumacia est sive in eo qui
propter inferiorem gradum, in homine virtutem despicit;