PL 176, col. 929
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
sive in eo qui propter vitam inferiorem,
gradum superiorem contemnit. Istis ergo honor,
illis amor impendatur, sic tamen ut et honor istorum
sit voluntarius, et illorum amor venerandus. Reverentia
enim sine amore magis servilis est, et amore
sive reverentia puerilis judicari debet. Cum tanta
igitur humilitate et reverentia melioribus exhibendum
est beneficium dilectionis, ut illis quasi ex necessitate
videamur esse subjecti, et cum tanto affectu
atque hilaritate superioribus solvendum est obsequium
subjectionis, ut solo potius dilectionis
debito illis credamur astricti. Istis sic reddamus sua
quasi nostrum impenderemus; illis sic exhibeamus
nostra, quasi suum redderemus.
Sex denique modis discretionem personarum habendam
ex his colligimus, tribus secundum dignitatem,
et tribus secundum conversationem. Alii namque
secundum dignitatem superiores sunt, alii aequales,
alii inferiores. Superioribus obedientiam, timorem,
obsequium et venerationem debemus exhibere,
cum aequalibus pacem et concordiam custodire,
invicem obsequio, beneficio et honore praevenire,
in omni actione et verbo superiorem eis locum tribuere.
Et si quando fortassis in aliquo negotio eos
praeire cogamur, cum omni humilitate et reverentia
quae facienda sunt non praecipere sed demonstrare,
et si ut ipsi nos praecedant contigerit, cum alacritate
et devotione quasi ex necessitate subjecti obedire.
Inferioribus semper beneficium et auxilium
impendere, nunquam improperare, sine contumelia
corripere, sine superbia gubernare, sine crudelitate
castigare, cum pietate fovere. Venerationem non
exigere, societatem atque aequalitatem amare,
majoribus per timorem subdi, aequalibus per charitatem
obsequi, minoribus per humilitatem coaequari,
praecipientibus parati, obedientibus modesti,
maledicentibus taciti, laudantibus verecundi.
Item secundum conversationem alios nobis quasi
superiores, alios quasi aequales, alios quasi inferiores
debemus attendere. Illorum conversatio inferior
est nobis, quorum facta etsi condemnare non praesumimus,
imitari tamen non debemus. Illorum
conversatio par nobis est, quae sic nostrae infirmitati
contemperata est, ut et virtutis exemplum praebeat,
et cooperandi facilitate in consortium nos suae
exercitationis admittat. Illorum conversatio supra
nos est, quam venerari quidem et admirari possumus,
imitari autem non valemus. Illorum conversatio
superior nobis est, qui per longum disciplinae
exercitium intantum profecerunt, ut virtutem illorum
nostra infirmitas quamvis incipiat per amorem
appetere, per imitationem tamen non valet coaequare.
Illorum conversatio quasi par nobis est,
quorum opera ita nostris viribus contemperantur,
ut in eis nihil sit quod possibilitatem nostram excedat,
et tamen devotio nostra satis in eis quod imitari
possit inveniat. Illorum conversatio quasi inferior
nobis est, qui vel tanta nequeunt, quanta
nos facere possumus, vel talia faciunt qualia nos