PL 176, col. 930
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
imitari non debemus. Proinde in his, talis habenda
est discretio, ut superioribus quidem in omni loco
et in omni opere vel sermone exhibere studeamus
reverentiam, et quidquid egerint aut ubicunque
fuerint, non praesumamus impudenter eis nos quasi
coaequando ingerere. Sic namque debemus in ejusmodi
virtutis exemplum quod imitemur, quodammodo
taciti et a longe considerare, ut tamen consortium
cooperandi nunquam praesumamus expetere,
quatenus dum eis ubique cedimus, facile ex
nostra modestia clareat, quam humilia de nobis, et
quam sublimia de illis sentiamus. Negligentes vero
et maxime eos quorum opera vel studia reprehensione
digna apparent, tali nos cautela declinare
oportet, ut et fugiamus quod faciunt, et tamen judicare
non praesumamus quod sunt. Cogitemus in
ejusmodi, nobis neque dari exemplum neque permitti
judicium, quia hoc in eis fortassis ignorantia
aut infirmitas excusat, quod si a nobis fieret, excusationem
non haberet. Itaque necesse est ut sicut
perfectorum societatem propter reverentiam appetere
non praesumimus, ita quoque istorum consortium
propter cautelam fugiamus, illos honorando,
quia talibus sociari digni non sumus, istos cavendo,
quia talibus sociati facile corrumpi possumus. Praeterea
sicut is qui superioribus semper sociari appetit,
se elatum esse indicat, ita qui cum pejoribus
assidue conversari concupiscit, depravatum se esse
demonstrat. Et ideo cum malorum consortium appetere
nolumus, duplex nobis utilitatis fructus
provenit, quia et culpam fugimus, et innocentiae
nostrae testimonium perhibemus. Quotidiana igitur
et frequens conversatio nostra cum mediis et aequalibus
nobis esse debet, ita ut inter eos etiam quoscunque
in bono opere ferventiores cernimus, eorum
societatem atque familiaritatem avidius appetamus.
Cum his vero tanta nobis pacis et concordiae
servandae diligentia sit, ut in nullo, inquam, negotio
quantum in nobis est, fraterna dilectio perturbetur.
Studeamus eis injuriam nunquam inferre
aut molestiam, illatam vero nobis propter amorem
fraternae charitatis aequo animo sustinere, nihil
contentiose aut arroganter erga eos agere, sed
parati semper in omni opere et pertinaciter insistentibus
cedere, et laborantibus libenter subvenire.
Et quia inter pares nonnunquam perversa quaedam
virtutis aemulatio esse solet, ut videlicet sibi invicem
de successu virtutum invideant, et ob hoc in
exercendo bono opere tantum ne inferiores videantur,
alter alterum praevenire contendant, tanto nos
discretionis moderamine continere necesse est, ut operam nostram,
sicut dictum est, neque ingeramus
nolentibus, neque petentibus subtrahamus, quia in
utroque livoris suspicio esse potest. Si quando autem
in aliquo forte negotio laborantibus opem ferre
cupimus, tanta hoc humilitate et mansuetudine
faciendum est, ut iisdem ipsis manifestum sit, quod
non excellentiam operis, sed consortium quaeramus
laboris. Caeterum quantum pertinet ad nos summopere