PL 176, col. 937

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus
chariores et honorabiliores existunt. Eant ergo
nunc miseri et stulti ac omnis honestatis ignari,
eant et comant pannos suos, qui non intelligunt
quam juste in viris religiosam vitam professis cultus
pretiosarum vestium reprehenditur, qui per
apostolum Paulum etiam feminis prohibetur, non,
inquit, in veste pretiosa [(I Tim. II)]
. Videant ergo
quanta non dico reprehensione sed confusione, imo
potius quanta damnatione digni sunt, qui in propositio
religionis, cultui pretiosarum vestium student,
quia dives ille qui in Evangelio purpura et bysso
induitur, postea in tormentis inferni aeternaliter
cruciandus sepelitur [(Luc. XVI)] . Quid autem in purpura
nisi color et pretium, et. quid in bysso nisi

mollities reprehenditur? Cum ergo carni suae et in
purpura decorem, et in bysso mollitiem adhibuisse
dicitur, procul dubio superbus simul et luxuriosus
fuisse comprobatur. Qui ergo corpori suo prius illicite
fomenta vitiorum exhibuit, jure postmodum
hoc cruciandum flamma tormentorum accepit. Et
tamen dives iste nondum propriis rebus abrenuntiaverat,
sed quia in iis quae possidebat temperantiam
servare noluit, post illicitum usum rerum
temporalium ad poenam sempiternam pervenit. Si
igitur ille quia propriis abusus est tantam damnationem
meruit, quid putamus isti facient, qui propria
non habentes alienam eleemosynam cultui suae
elationis impendere non pertimescunt? Vae eis quia
ipsi (sicut per prophetam dicitur) peccata populi

comedunt [(Ose. IV)] , et victimas in profundum declinant [(Ose. V)] ,
quia quod alii pro redemptione
animarum suarum offerunt, hoc ipsi accipientes per
illicitum usum ad damnationem animarum suarum
convertunt. Vae coronae superbiae Ephraim et flori
decidenti [(Isa. XXVIII)]
, quia omnis caro fenum et
omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum
et cecidit flos, quia spiritus iracundiae Domini
exsufflavit in illud. Exsiccatum est fenum et cecidit
flos, verbum autem Domini manet in aeternum [(Isa.
XL)]
. Quid igitur superbit cinis et pulvis [(Eccl. X)]
, fumus evanescens et vapor ad modicum parens? [(Jacob. IV)]
.
Quid est homo nisi putredo, et filius
hominis nisi vermis? Vermis ipse, et vermis haereditas

ejus, haereditabit enim homo vermes, bestias,
serpentes [(Eccl. X)]
. Quantumcunque excolatur et
ornetur, quid est aliud caro quam caro? Quid igitur
prodest in habitu qui foris ad tempus adhaeret,
gloriam quaerere, et corruptionis putredinem, quae
in nobis est et semper permanet, non considerare?
Propterea debent amatores religionis opere demonstrare
quantum ipsi terrena despiciant, nec carnem
quae moritura est cultu superstitioso excolere, sed
pompae indumentorum, morum ornamenta anteferre.
Vestimenta plus vilia quam pretiosa, plus
grossa quam subtilia, plus aspera quam mollia, plus
fusca quam nitida, plus neglecte quam accurate
composita vel adaptata amare, quatenus si non possint
in vestimentis suis per omnia commoditatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.