PL 176, col. 938

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

abscindere, nunquam tamen praesumant eis uti ad
ostentationem. Poterant haec fortassis benevolis ad
eruditionem modestiae et humilitatis sufficere, sed
scio duros et rebelles animos, nisi ad haec mordacioribus
lupatis frenati fuerint, non facile a via
pristini erroris declinare. Quos quidem oportet in
cunctis observationibus usque ad unguem stringere,
et ut nullus deviandi locus tergiversationi relinquatur,
ad singula vestigia determinatis praeceptionibus
obligare.
CAP XII. De disciplina servanda in gestu.
Gestus est motus et figuratio membrorum corporis,
ad omnem agendi et habendi modum; hic sex
modis reprehensibilis invenitur, scilicet, si est aut
mollis, aut dissolutus, aut tardus, aut citatus, aut

procax, aut turbidus. Mollis significat lasciviam,
dissolutus negligentiam, tardus pigritiam, citatus
inconstantiam, procax superbiam, turbidus iracundiam.
Nam quod inordinati motus corporis, corruptionem
et dissolutionem indicent mentis superius
jam demonstratum est; ubi Salomonis testimonio
virum apostatam exterioribus indiciis aversionem
animi sui promentem ostendimus. Ait enim: Homo
apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit
oculis, terit pede, digito loquitur [(Prov. VI)]
, quia videlicet
cum mens interius a custodia sui solvitur,
membra foris ad omnem actum inordinate commoventur.
Et velut corpus paralytici modum quidem
habet, sed officia membrorum in suis actionibus

servare non valet, sic iste impatientia quidem et
fluctuatione mentis ad quaelibet praeceps impellitur,
sed in omnibus quae agit nullo rationis moderamine
gubernatur. Sed sciendum est quod in his vitiosis
gestibus quidam inter se similes quodammodo
esse videntur, et quemadmodum vitia de quibus
nascuntur, inter se non multum discrepant, ita ipsi
quoque motus exteriores quamdam inter se concordiam
perversitatis observant; sicut similes sunt gestus
mollis et procax, dissolutus et tardus, citatus
et turbidus, quia et vitia ipsa inter se similia sunt,
sicut et lascivia, et jactantia, negligentia et pigritia,
inquietudo et impatientia. Propterea omnes isti inordinati
gestus, quia de interioribus animae prodeunt
corruptionibus, in multis Scripturarum locis

graviter argui et reprehendi, inveniuntur; quae, etsi
per singula enumerare non possumus, ne tamen pro
nihilo rem in tantum exaggerare videamur, quaedam
ex his exempli causa revolvemus. De molli et procaci
gestu lasciviam et arrogantem animam Dominus
per Isaim prophetam arguit, dicens: Descende, sede
in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra, non
est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis
mollis et tenera. Tolle molam, mole farinam,
denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela
crura, transi flumina [(Isa. XLVII)]
. Et post pauca: Sede,
tace, intra in tenebras, filia Chaldaeorum,
quia non vocaberis ultra domina regnorum [(ibid.)]
.
Quae ergo descendere praecipitur, de procaci gestu et
typo arrogantiae increpatur. Unde et bene subjungitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.