PL 176, col. 946
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
Sequitur tertia discretio loquendi, ut cum aliquid
dicere volumus, prius ubi illud dici conveniat consideremus.
Nam quaedam sunt loca, in quibus perpetuum
silentium servandum est. Quaedam vero in
quibus humanos sermones, id est confabulationes
ad alterutrum edere non licet, exceptis iis verbis
quibus homo cum Deo et ad Deum loquitur, quando
vel in orationibus vel in lectionibus sive in hymnis
et canticis manifeste vel occulte prolatis Deo famulatur.
Unde et beatus Augustinus in oratorio nihil
agendum esse dicit, praeter id ad quod factum est.
Sunt item alia loca in quibus pro disciplina et instructione
morum verba habenda sunt; quaedam
iterum in quibus de intelligentia et expositione
Scripturarum collationes (cum disciplina tamen et
reverentia, hoc est sine contentione et clamore et
qualibet turpitudine verborum) haberi possunt. Postremo
sunt alia loca in quibus magis loquendi licentia
laxatur, ita ut non solum de spiritualibus
rebus, sed etiam de exteriorum dispositione et provisione
sermones admittantur. Loca in quibus vana
et superflua dici debeant, invenire non possum. Neque
igitur in divinis et sacratis locis confabulationes
inducere, neque in illis locis ubi de disciplina agendum
est, quaestiones aut contentiones verborum
ventilare, neque in illis ubi de intelligentia divinarum
Scripturarum tractandum est, exteriora negotia
admiscere debemus, nec ea quae sunt paucis revelanda,
in manifesto propalare.
CAP. XVI. Quando tacendum et quando loquendum.
Quarta loquendi discretio est quando quid dicendum
sit attendere. Est tempus quando nihil, et est
tempus quando aliquid dicendum est, nullum vero
tempus est quando dicenda sunt omnia. Tempus est
quando nihil dicendum est, quia tempus tacendi; et
tempus quando aliquid, quia tempus loquendi, tempus
vero quando omnia, nunquam, quia sicut idem
Salomon ait: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur
verbum in tempore suo [(Prov. XXV)]
. Habet
igitur omne verbum tempus suum quando proferri
debeat, tempus quando taceri. Quando autem loquendum
sit, melius ostendemus, si prius quando
tacendum sit demonstremus. Tempus enim tacendi
tempus loquendi debet praecedere, quia prius per silentium
tempore tacendi discitur, quod postea per verbum
tempore loquendi proferatur. Propterea non ait
Salomon: Tempus loquendi et tempus tacendi, sed tempus tacendi et tempus loquendi
[(Eccli. III)]
, quia
prius, sicut dictum est, in silentio forma loquendi
sumitur, quae postmodum tempore loquendi in voce
teneatur. Aliquando tacere debemus propterea quod
alter prior loqui coepit, ne forte si sermonem ejus
verborum nostrorum prolatione interrumpimus, et
eum qui loquitur, et eos qui audiunt pariter offendamus.
Aliquando tacendum est propterea, quia ad
id quod dicere volumus, animos auditorum paratos
adhuc non esse consideramus. Aliquando tacendum
est propter multiloquium vitandum, vel etiam propterea