PL 176, col. 947

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quod ipsi qui locuturi sumus, nondum apud
nosmetipsos congruam loquendi formam invenimus,
quia profecto animus auditorum magis offenditur,
si sermo qui aedificare debet, confusus et inordinatus
proferatur. Aliquando tacendum est propterea
quod ii, qui praesentes habentur, nequaquam tales
sunt, ad quos verbum debeamus facere, quod duobus
modis fieri potest, scilicet dum vel reverentia dignitati
personae impenditur, vel malitia incorrigibilis
atque ideo indigna admonitione existimatur.
Singula haec exemplis Scripturarum probare possumus,
quia non uno sed multis singula quaeque confirmari
Scripturarum testimoniis invenimus. Quod
sermonem eorum qui priores nobis loqui coeperant,
non debeamus interrumpere, sed semper loquentes

alios et praecipue eos qui utilia et recta loquuntur,
propter custodiam disciplinae reverenter sustinere
atque exspectare, sanctus Job nobis ostendit, qui
cum de sua disciplina et de aliorum erga se reverentia
loqueretur, inter caetera sic ait: Qui me audiebant,
exspectabant sententiam meam; et intenti tacebant
ad consilium meum, verbis meis addere nihil
audebant, et super illos stillabat eloquium meum [(Job XXIX)]
.
Item saepe propter infirmitatem auditorum
tacendum esse, Dominus suo exemplo docet;
qui, cum apostolos adhuc imbecilles et ad sublimioris
doctrinae eruditionem impares aspiceret, ait: Adhuc
multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare
modo [(Joan. XVI)]
. Item aliquando tacendum esse
propter praecipitationem loquendi vitandam, Salomon

in Proverbiis ostendit, dicens: In multiloquio
peccatum non deerit, qui autem moderatur labia
sua prudentissimus est [(Prov. X)]
. Item: Labia justi
considerant placita, et os impiorum perversa [(ibid.)]
.
Item: Qui prius respondet quam audiat, stultum se
esse demonstrat et confusione dignissimum [(Prov.
XVIII)]
. Item in libro Ecclesiastico: Ne ventites te in
omnem ventum, et non eas in omni via, sic enim peccator
probatur in duplici lingua. Esto mansuetus ad
audiendum verbum Dei ut intelligas, et cum omni
sapientia proferas responsum verum. Si est tibi intellectus,
responde proximo; sin autem, sit manus tua
super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato [(Eccli. V)]
.
Item saepe propter reverentiam personae

tacendum esse, in eodem demonstratur cum dicitur: Priusquam interroges ne vituperes quemquam, et cum
interrogaveris corripe juste. Priusquam audias ne
respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias
loqui
[(Eccle. XI)]
. Item saepe, propter malitiam auditorum
tacendum esse, Salomon docet, dicens: In auribus
insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam
eloquii tui [(Prov. XXIII)]
. Item: Ne contendas
cum pessimis, et ne aemuleris impios [(Prov. XXIV)]
.
Item. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive
irascatur sive rideat, non inveniet requiem [(Prov.
XXIX)]
. Quisquis haec impedimenta loquendi cavere
voluerit, facile fortassis et sine difficultate quando
sit loquendum agnoscet, si tamen hoc attendit, quia
aliud tempus est quando ei qui voluerit loqui conceditur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.