PL 176, col. 948
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
aliud est tempus quando ei qui noluerit
loqui pro culpa reputatur. Sapiens autem aeque cavet,
vel ne eo tempore quando loqui debet, per
negligentiam sileat, vel ne omni tempore quando
loqui licet, per licentiam concessam in multiloquium
cadat. Recte ergo tempus loquendi discernitur, si
homo nec unquam quando loqui debet, sileat, nec
semper quando licet, loquatur. Restat nunc ut, postquam
ostendimus quid vel cui et ubi et quando
loquendum sit, etiam qualiter loquendum sit, demonstremus.
CAP. XVII. Quomodo loquendum sit.
Qualitas, id est motus loquendi in tribus constat,
hoc est quo gestu, quo sono, qua significatione quid
dicatur. Disciplina jubet ut loquentis sit gestus modestus
et humilis, sonus demissus et suavis, significatio
verax et dulcis. Modestiam debet habere
gestus loquentis, ut nec inordinate, nec impudice,
nec turbulenter inter loquendum membra moveat,
neque oculorum nutibus, aut indecenti conformatione
sive transmutatione vultus, placorem sui sermonis
imminuat. Humilis debet esse gestus loquentis, ut
apud auditores gratiam sermo ejus inveniat. Sonus
loquentis esse debet demissus, ne strepitu, et immoderata
clamositate auditores suos aut injuste terreat
aut juste offendat. Suavis debet esse, ne prolationis
asperitate tanto fiat animis audientium onerosior,
quanto ad aures durior venit, et injucundior. Significatio,
id est sententia sermonis, ideo debet esse
vera, quia fallax verbum etiam si facunde aut composite
dicitur, nihilominus tamen ab auditore aut
noxium aut otiosum (si fuerit intellectum) reputatur.
Sed et cum veritate necesse est, ut sermo loquentis
dulcedinem habeat, quia saepe etiam veritas
auditori amara efficitur, si aut sine ratione, aut sine
dilectione, hoc est, vel importune, vel impie contra
eum proferatur. Singula haec Scripturae sacrae testimoniis
comprobemus. Quod habitus indisciplinatus
sermonem contemptibilem faciat, Salomon ostendit,
dicens: Non decent stultum verba composita [(Prov.
XVI)]
. Et iterum: Non est speciosa in ore stulti parabola [(Prov. XVII)]
.
Et iterum: Fons vitae eruditio possidentis;
doctrina stultorum fatuitas [(Prov. XXVI)]
. Et iterum: Doctrina sua noscitur vir, qui autem vanus, et excors
est, patebit contemptui
[(Prov. XII)]
. Item: Quomodo
pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est
in ore stultorum parabola [(Prov. XXVI)]
. Quod vero
typus elationis sermonem hominis ingratum auditoribus
reddat, Salomon iterum testatur, dicens: Excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum [(Prov. XXIV)]
.
Et iterum dicit: Cum obsecrationibus
loquetur pauper, et dives effabitur rigide [(Prov. XVIII)]
.
Quantum autem sermo clamosus a disciplinatis cavendus
sit, ipse auctor disciplinae ostendit, de quo
per Isaiam scriptum est: Non clamabit neque accipiet
personam neque audietur foris vox ejus [(Isa. XLII)]
.
Verbum autem asperum, et rixosum omnino sermonibus
disciplinatis secludendum esse, per eumdem
probatur cum dicitur: Labia stulti immiscent se rixis,