PL 176, col. 949
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
et os ejus jurgia provocat [(Prov. XVIII)]
. De verbo etiam
mendaci quantum sit cavendum, idem ipse insinuat,
dicens: Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia
loquitur, non effugiet [(Prov. XIX)]
. Sed et verbum
dulce, quantum valeat in sermone, liber Ecclesiasticus
patenter demonstrat ubi dicit: Verbum
dulce amicos multiplicat, et inimicos mitigat, et lingua
eucharis in bono viro abundat [(Eccl. VI)]
.
CAP. XVIII. De disciplina in mensa servanda, et primo in habitu et gesta.
In mensa est duplex custodia disciplinae. Ibi enim
debet homo servare disciplinam in habitu suo, et
disciplinam in cibo suo. Disciplinam in habitu, tribus
modis, in disciplina tacendi, in disciplina videndi,
in disciplina continendi sese. Taciturnitas inter
epulas necessaria est idcirco, quoniam lingua quae
omni tempore prona ad peccatum labitur, periculosius
cum per crapulam inflammata fuerit, ad loquendum
relaxatur. Propterea enim dives qui inter epulas
loquacitati servierat, post in inferno positus vehementius
in lingua ardebat [(Luc. XXVI)] . Custodia oculorum
inter epulas propterea necessaria est; quia
non decet ibi praecipue, ut vagos homo habeat oculos,
neque curiose, et (ut amplius aliquid dicam)
impudenter ea quae apud alios aguntur circumlustrando
prospiciat, sed ut potius pudice demissis
luminibus ea tantum quae sibi anteposita et apposita
sunt attendat. Custodia quoque continendi sese
ibi negligenda non est, quatenus videlicet neque in
habitu, neque in gestu indecens aliquid aut inhonestum
agatur. Nihil cum strepitu aut tumultu fiat,
sed omnia membra cum modestia, et tranquillitate
in disciplina contineantur. Non sicut quidam faciunt,
qui cum ad sedendum assederint, inquieta quadam
agitatione et confusione membrorum intemperantiam
animi sui designant. Caput excutiunt, brachia exerunt,
manus in altum expandunt, et non sine magna turpitudine
quasi totum epulum simul sint absorpturi,
ingentes quosdam conatus et gestus satis indecoros
ostendunt. Anhelant, et suspirant prae augustia, ita
ut existimes eos alium rugienti ventri patentiorem
aditum quaerere, quasi angustia faucium non possit
esurienti stomacho satis sufficientem abundantiam
ministrare. In uno ergo loco sedentes, oculis, et
manibus quae prope, quae longe, omnia circumcurrunt,
simul panes comminuunt, vina in calices, et pateras
effundunt, discos in gyrum circumducunt, et
velut rex super obsessam civitatem assultum facturus,
dubitant ubi primum expugnationem aggrediantur,
dum simul in omni parte irruptionem facere
concupiscunt. Plus justo fortassis ista dicentes, verecundiae
obliti sumus, sed nescit aliquando impudentia
erubescere, nisi fuerit manifeste confusa. His
igitur tribus modis debet quisque inter epulas
conservare disciplinam in semetipso, videlicet ut
et linguam suam a loquacitate restringat, et oculos
suos a circumspectione cohibeat, et ut caetera
membra omnia cum modestia et quiete contineat.
CAP. XIX. De triplici observatione disciplinae in cibo, et primo quid comedendum.