PL 177, col. 165

De anima (Auctor incertus), J. P. Migne

Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I)]
. Vere Verbum caro factum est, et nos vere
Verbum carnem Dominico cibo sumimus, et ideo
manere in nobis naturaliter existimandus est, qui
per naturam nostrae carnis jam sibi inseparabilem
homo natus assumpsit, et naturam carnis suae sub
sacramento communicandae carnis nobis admiscuit.
Ita enim omnes unum sumus, quia in Christo Pater
et Christus in nobis unum in iis nos esse faciunt.
Nos ergo qui corpus accipimus, corpus Christi facti
sumus, et misericordia ipsius quod accipimus nos
sumus. Corpus Christi sumus, et ipse Christus sumus,

quoniam nos omnia ejus membra (cum sint
multa) unum corpus sumus [(Rom. XII; Coloss. II)] .
Nos ergo, qui membra Christi sumus, et Christus
sumus, non solum capiti per dilectionem, sed etiam
cum membris invicem uniri debemus. Nam qui accipit
mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis,
non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra
se. Mysterium nostrum in mensa Domini positum
est. Estote ergo quod videtis, et accipite quod estis.
Hoc accipitur in pane quod pependit in cruce, et hoc
sumitur in calice quod effusum est de Christi latere.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.