PL 177, col. 195

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

data, et substantialiter insita, imago Dei, similitudo
Dei, immortalitas corporis, si perseverare
voluisset in obsequio Creatoris.
CAP. III. De tribus malis principalibus.
Sunt autem tria mala principalia, quae corrumpunt
tria bona praecedentia: Ignorantia, concupiscentia,
infirmitas. Ignorantia boni, concupiscentia mali,
infirmitas corporis humani. Per primum malum
corruptum est primum bonum; per secundum, secundum;
per tertium, tertium. Per ignorantiam
namque corrupta est in nobis divina imago. Per
concupiscentiam divina similitudo. Per infirmitatem
immortalitas corporis. Facta est itaque via
hominis tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens
eum [(Psal. XXXIV)]
. Tenebrae per ignorantiam,

lubricum per concupiscentiam, et angelus
Domini, id est, infirmitas corporis corpori ad vindictam
immissa, persequens eum per mortalitatem,
donec in terram revertatur de qua sumptus est. Solet
autem, secundum quosdam, hoc quod hic concupiscentiam
nominamus, specialiter vitium dici, ut
dicantur tria mala sic: ignorantia, vitium, infirmitas,
per quae tria mala praecedentia bona sunt corrupta
.
CAP. IV. De tribus remediis contra dicta tria mala.
Tria sunt remedia principalia contra tria praedicta
mala, ut per tria remedia tria mala repellantur,
tria bona reformentur. Sunt autem haec: sapientia,
virtus, necessitas. Sapientia contra ignorantiam,
virtus contra vitium, necessitas contra infirmitatem.

Sapientia est comprehensio rerum, prout sunt.
Virtus est habitus animi in modum naturae rationi
consentaneus. Est autem habitus qualitas veniens
per applicationem subjecti difficile mobilis, sicut
dispositio est qualitas veniens per applicationem
subjecti facile mobilis. Subjectum dicimus animum,
qui ad ipsam suscipiendam qualitatem applicatur.
Necessitas est sine qua vivere non possumus, sed
felicius viveremus. Sunt itaque ista tria remedia,
sapientia, virtus, necessitas, contra tria supradicta
mala, ignorantiam, vitium, infirmitatem.
CAP. V. De tribus scientiis.
Propter autem ista tria remedia inventa est omnis
ars, et omnis disciplina. Propter inveniendam namque

sapientiam, inventa est theorica; propter invemendam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.