PL 177, col. 196
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
virtutem, inventa est practica; propter inveniendam
necessitatem, inventa est mechanica.
Theorica ignorantiam expellens sapientiam illuminat.
Practica vitium excludens virtutem roborat.
Mechanica penuriam cavens vitae praesentis defectum
temperat. Theorica in omni quod est et non
est, verum scrutari eligit. Practica modum vivendi
recte et disciplinae formam secundum virtutum institutionem
disponit. Mechanica, res defluentes administrans,
humano corpori necessaria providere satagit.
Omnium enim humanarum actionum seu studiorum,
quae ratio moderatur, finis et intentio ad
hoc spectare debet, ut vel naturae nostrae reparetur
integritas, vel defectuum, quibus praesens subjacet
vita, temperetur necessitas. Reparatur autem naturae
nostrae integritas sapientia, ad quam pertinet
theorica, et virtute, ad quam pertinet practica, et
temperatur necessitas administratione temporalium
ad quam pertinet mechanica. Novissima autem
omnium inventa est logica causa eloquentiae, ut sapientes,
qui praedictas principales disciplinas investigarent
et unirent, rectius, veracius, honestius
illas tractare, et disserere de illis scirent: rectius
per grammaticam, veracius per dialecticam, honestius
per rhetoricam. Logica namque facundiae rectitudine
veritatem, venustatem administrat. Theorica
interpretatur contemplativa; practica, activa, mechanica, adulterina;
logica, sermocinalis.
CAP. VI. De philosophia et partibus ejus.
Quatuor igitur sunt scientiae, in quas omnis philosophia
dividitur: theorica, practica, mechanica,
logica. Philosophia est amor sapientiae, quae, nullius
indigens, vivax mens, et sola primaeva rerum ratio
est. Philosophia est amor sapientiae, hoc magis ad
etymologiam nominis pertinet. Quod autem additur
nullius indigens, vivax mens, hoc significat quod
divina sapientia nihil minus continet, sed semel et
simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura.
Vivax mens, quia quod semel in divina fuerit ratione.
nulla unquam oblivione aboletur. Primaeva rerum
ratio est quia ad hujus similitudinem cuncta
formata sunt. Item philosophia est disciplina omnium
rerum humanarum atque divinarum rationes probabiliter
investigans.
CAP. VII. De theorica et partibus ejus.