PL 177, col. 197
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
Theorica dividitur in theologiam, physicam et
mathematicam. Aliter theorica dividitur in intellectibilem,
physiologiam, intelligibilem. Aliter theorica
dividitur in divinalem, naturalem, doctrinalem.
Eadem namque est theologia, intellectibilis et divinalis.
Eadem est physica, physiologia naturalis.
Eadem est mathematica, intelligibilis, doctrinalis.
Theologia tractat de invisibilibus invisibilium essentiis.
Physica tractat de invisibilibus visibilium causis.
Mathematica tractat de visibilibus visibilium
formis. Theologia est, quando aut ineffabilem Dei
naturam, aut spirituales creaturas ex aliqua parte
profundissima qualitate disserimus. Physica est,
quae causas rerum ex suis effectibus, et effectus ex
causis deprehendit.
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescunt.
Herbarum ac lapidum vires, irasque ferarum.
Omne genus nantum, volucrum quoque reptiliumque.
Mathematica est, quae abstractam considerat
quantitatem. Abstracta autem quantitas nihil est
aliud quam forma visibilis secundum lineamentarem
dimensionem animo impressa. Omnis autem forma
visibilium in quantitate consistit. Quantitatis autem
alia est discreta, quae multitudo appellatur, ut grex,
populus; aut contigua, quae magnitudo dicitur, ut
arbor, lapis. Rursum multitudinis, alia est discreta
per se, ut duo, tria, quatuor; alia distracta ad aliquid,
ut sesquialterum, sesquitertium. Magnitudinis
alia est immobilis, ut sphaera terrae; alia mobilis, ut
sphaera firmamenti. Multitudo discreta per se materia
est arithmeticae. Multitudo discreta ad aliquid materia
est musicae. Magnitudo immobilis materia est
geometriae. Magnitudo mobilis materia astronomiae
.
CAP. VIII. De mathematica et partibus ejus.
Quatuor sunt itaque species mathematicae: arithmetica,
musica, geometria, astronomia. Arithmetica
tractat de numero, musica de sonorum proportione,
geometria de locorum spatio, astronomia de astrorum
motu. Elementum arithmeticae est unitas. Elementum
musicae est unisonum. Elementum geometriae
est punctum. Elementum astronomiae est instans.