PL 177, col. 204

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

praestigia. Mantice interpretatur divinatio.
Haec quinque species habet, necromantiam, geomantiam,
hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam.
Prima fit in mortuis, secunda in terra, tertia in
aqua, quarta in aere, quinta in igne. Mathematica
in multis est vanitas. Haec tres habet species, Haruspicinam
(aruspicinam), augurium, horoscopicam.
Haruspicina dicitur ab inspectione hararum (ararum),
haec fit quando in fibris animalium, quae animalia
in haris, id est cubilibus ponuntur, facta quaeruntur.
Augurium dictum est ab avibus, hoc aliquando
pertinet ad aures, et dicitur augurium ab
avium garritu, aliquando ad oculos, et dicitur auspicium
ab avium inspectatione. Horoscopica in constellationibus
constat, maleficia fiunt per incantationes;

sortilegia, per sortes; praestigia, per phantasticas
illusiones. Magicam Zoroastres rex Bactrianorum
invenit, et post longa tempora Democritus
ampliavit. Hydromantiam Persae feruntur invenisse.
Auguria Phriges; Praestigia Mercutius. Aruspicinam
quidam puer Hetruscus, nomine Tages.
LIBER SECUNDUS. Qui tractat de materia mundanae scripturae atque divinae; et quod mundana divinae subserviat, cum adjectione quorumdam continens decem capitula.
CAP. I. De materia mundanae scripturae et divinae.

reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat,
benignitas conservat. Quae tamen tria sicut in Deo
ineffabiliter unum sunt, ita in operatione separari
non possunt. Potentia per benignitatem sapienter
creat. Sapientia per potentiam benigne gubernat.
Benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam
manifestat creaturarum immensitas, sapientiam
decor, bonitatem utilitas. Immensitas creaturarum
constat in multitudine et magnitudine.
Multitudo in similibus, in diversis, in permistis.
Magnitudo est in mole et spatio. Moles est in massa
et pondere. Spatium est in longo et lato, profundo
et alto, Decor creaturarum est in situ et in motu, in
specie et qualitate. Situs est in compositione et ordine.
Ordo est in loco, et tempore, et proprietate.

Motus est quadripertitus, localis, naturalis, animalis,
rationalis. Localis est antorsum et retrorsum,
dextrorsum et sinistrorsum, sursum et deorsum, et
circum. Naturalis est in incremento et decremento.
Animalis est in sensibus et appetitibus: Rationalis
est in factis, et consiliis. Species est forma visibilis,
quae oculo discernitur, sicut colores et figurae corporum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.