PL 177, col. 205

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

Qualitas est proprietas interior, quae caeteris
sensibus percipitur, ut melos in sono auditu
aurium, dulcor in sapore gustu faucium, fragrantia
in odore olfactu narium, levitas in corpore tactu
manuum. Utilitas creaturarum constat in grato, et
apto, et commodo, et necessario. Gratum est quod
placet, aptum quod convenit, commodum quod
prodest, necessarium sine quo quid esse non potest.
CAP III. De Scripturae divinae triplici modo tractandi.
Tractat de materia sua triplici modo divina Scriptura,
secundum historiam, secundum allegoriam,
et secundum tropologiam. Historia est rerum gestarum
narratio, quae in prima significatione litterae

continetur. Allegoria est, cum per id quod factum
dicitur, aliud factum sive in praeterito, sive in praesenti,
sive in futuro significatur. Tropologia est, cum
per id quod factum legimus quid nobis sit faciendum
agnoscimus, et in hoc valde excellentior est divina
Scriptura scientia saeculi, quod in ea non solum voces,
sed et res significativae sunt. Sicut igitur in eo sensu,
qui est inter voces et res, necessaria est cognitio
vocum, sic in eo sensu qui inter res et facta vel facienda
mystica versatur, necessaria est cognitio
rerum. Cognitio vocum in duobus consistit, in pronuntiatione
et significatione. Ad solam pronuntiationem
pertinet grammatica, ad solam significationem
pertinet dialectica. Ad pronuntiationem
simul et cognitionem pertinet rhetorica. Cognitio

rerum est in forma et natura. Forma est in exteriori
dispositione; natura, in interiori qualitate. Omnis
autem dispositio vel in numero est, ad quam
pertinet arithmetica; vel in proportione, ad quam
pertinet musica; vel in situ, ad quem pertinet geometria;
vel in motu, ad quem pertinet astronomia.
Ad interiorem qualitatem physica spectat.
CAP IV. Quod scriptura mundana subserviat divinae.
Omnes itaque artes subserviunt divinae sapientiae,
et inferior scientia recte ordinata ad superiorem
conducit. Sub eo igitur sensu qui inter voces et
res versatur, continetur historia, et ei subserviunt
tres scientiae, dialectica, rhetorica, grammatica. Et
sub eo sensu qui inter res et facta mystica versatur,
continetur allegoria. Et sub illo qui est inter res et

facienda mystica, continetur tropologia. Et his
duabus subserviunt arithmetica, musica, geometria,
astronomia et physica.
CAP. V. De significatione vocum et rerum.
Voces non plus quam duas aut tres habent significationes.
Res autem tot possunt habere significationes,
quot habent proprietates. Hae autem res
primae, res secundas significantes sex circumstantiis
discretae considerantur, quae sunt hae, res, persona,
numerus, locus, tempus, gestum. Res autem
hic intelligitur in materia quacunque, vel substantia
inanimata coelestium, sive terrestrium constituta,
ut sunt lapides, ligna. Res duobus modis significat,
natura et forma. Natura, ut nix, quia frigida est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.