PL 177, col. 221

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

instituitur. Mortuo deinde Ozia regnavit Joathas
filius ejus pro eo; aedificavit autem Joathas portam
domus Domini, quae speciosa vocabatur. Romulus
nascitur. Defuncto Joatha regnavit Achas filius ejus
pro eo. In diebus illis ascendit Rasim rex Syriae, et
Facee filius Romeliae ad praeliandum contra Jerusalem,
et conduxit Achas Teglafalasar regem Assyriorum,
qui interfecit Rasim, et liberavit Achas.
Roma conditur. Mortuus est autem Achas, et regnavit
Ezechias filius ejus pro eo.
CAP. X. Historia ab Ezechias usque ad reditum de Babylonia.
In diebus Ezechiae conatus est Sennacherib transferre
Judam, sed non permisit eum Dominus; percussit
autem in castris Assyriorum centum octoginta

millia virorum. Post haec interfecerunt ipsum Sennacherib
filii sui in templo Dei sui. Post Ezechiam
regnavit Manasses filius ejus, fecitque malum juxta
ritum Gentium, et adoravit omnem militiam coeli; et
traduxit filium suum per ignem, et fecit malum
super omnes reges, qui fuerunt ante eum in Jerusalem.
Locutusque est Dominus per manus servorum
suorum Prophetarum dicens: Quia fecit Manasses
abominationes istas, delebo Jerusalem, et tradam
eam in manus inimicorum ejus. Mortuo Manasse,
regnavit Amon filius ejus pro eo. Hic ambulavit in
via patris sui, et interfecerunt eum servi sui. Regnavitque
Josias pro eo. Ambulavitque Josias in via
David patris sui, et non declinavit ab ea ad dexteram
neque ad sinistram, et fecit mundari templum,

et celebrari Phase quale non fuit a diebus Judicum
usque ad tempus illud. Destruxit quoque altare,
quod fecerat Jeroboam in Bethel, et combussit in eo
ossa sacerdotum qui obtulerant super illud incensum.
Verumtamen non est aversus Dominus a furore
suo, quem locutus est contra Judam. Josias denique
congressus cum Nechar rege Aegypti occisus est in
campo Magendo, et regnavit Joatham tribus mensibus,
quibus expletis memoratus Nechar coepit eum,
et duxit in Aegyptum, et constituit regem pro eo
Eliachim filium Josiae, quem vocavit Joachim. Condemnavit
etiam Judam centum talentis argenti, et
talento auri. Annoque Joachim undecimo venit Nabuchodonosor
in Jerusalem, et exegit ab eo tributum,
quod Aegyptiorum regi solvere solebat, quod

ille tribus annis reddere non erubuit, tertio anno
audiens Aegyptios contra Babyloniam dimicaturos
solvere distulit, unde sicut rebellem eum Nabuchodonosor
interfecit, et ad tria millia viros de Juda
captivos duxit, et constituit pro eo regem Joachim,
qui Jechonias nominatur. Quem Jechoniam non multis
interjectis diebus, obsedit Nabuchodonosor, et venientem
sibi obviam cum matre et quibusdam de
populo cepit, et duxit in Babylonem, et constituit
pro eo Sedechiam patruum ejus. Sed et hic Sedechias
non multo post contra Nabuchodonosor rebellare
coepit, et tunc secundo reversus Nabuchodonosor
duxit eum in Babyloniam captivum, et
murum civitatis evertit, et templum exussit, et vasa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.