PL 177, col. 222
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
sancta asportavit, et posuit in templo Dei sui. Vixitque
Nabuchodonosor post eversionem templi viginti
quinque annis. Et hoc recedente, regnavit
Evilmerodach: et post hunc Labosordac, et post hunc
Egesar, et post hunc Balthasar, quo regnante completi
sunt anni septuaginta quibus prophetaverat
Jeremias Judaeorum captivitatem esse solvendam.
Igitur his diebus Cyrus Babyloniam expugnavit, et
Judaeorum captivitatem relaxavit, sicut scriptum est in libro Esdrae Prophetae.
In anno primo Cyri regis
Persarum, ut impleretur verbum Jeremiae, suscitavit
Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et traduxit
vocem in universo regno suo per scripturam
dicens. Omnia regna mundi dedit mihi Deus coeli, et
ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem,
quisquis in vobis est de universo populo ejus,
sit Dominus Deus cum eo, et ascendat.
CAP. XI. Historia a Cyro usque ad Judam Machabaeum.
Cyrus igitur relaxata Hebraeorum captivitate,
ferme quinquaginta hominum millia regredi in Judaeam
permisit. Josedech quoque de genere Aaron
sacerdotem, qui fuit cum patribus abductus, redire
mandavit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti
sacerdotis scientiam reformaretur. Cujus fidelis
Jesus post eum populum rexit. Itaque per summos
sacerdotes post reversionem de Babylone rerum
summa agebatur. Illi autem qui venerunt de Babylone
statim fundaverunt templum, et fundato templo
obtulerunt sacrificium, steteruntque sacerdotes
in ornatu suo et Levitae, et laudabant Deum Israel,
et facta est laetitia magna in populo. Mortuo deinde
Cyro rege Persarum detulerunt Samaritae accusationem
adversus Judaeos ad filium ejus, qui Cambyses,
et Assuerus, et Artaxerces est nominatus. Intermissum
est igitur opus, donec consummaretur sub Dario,
anno secundo regni ejus. Et hujus Darii anno secundo,
obtinente Zorobabel duce, completa est aedificatio
templi, quadragesimo sexto anno postquam
coepit aedificari. Unde Judaei Domino in Evangelico
sermone dixisse referuntur: Quadraginta et sex annis
aedificatum est templum istud, etc. Dario successit
Xerxes filius ejus. Cujus regni anno septimo Esdras
scriba legis Dei, ascendit de Babylone; qui Aegypti
referens ad templum Domini pecunias sacras, argenti
talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea
talentorum centum, et vasa aurea talentorum
viginti, qui et celebravit solemnitatem scenophegiorum.
Remeavit etiam Nehemias ipsius regis pincerna
de Susis castro, anno ejusdem vigesimo qui
muros civitatis reaedificavit. Praefatus etiam Esdras
Bibliothecam Veteris Testamenti, post incensam legem
a Chaldaeis divino afflatus spiritu, reparavit;
cuncta legis, ac prophetarum volumina, quae fuerunt
a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus
Testamentum in viginti duos libros constituit,
ut tot libri essent in lege, quot habentur et litterae.
Nehemias quoque misit nepotes sacerdotum illorum
qui, in transmigratione sacrum ignem in puteo