PL 177, col. 289

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

a corpore sursum. Quando autem ab anima sursum
itur ad Deum, prima est intelligentia, quae est ratio
ab interiori formata, quia rationi concurrens conjungitur
praesentia divina, quae sursum informans
rationem facit sapientiam, sive intelligentiam, sicut
imaginatio deorsum informans rationem, scientiam
facit.
Quomodo sermo Dei unus est, scilicet Verbum incarnatum;
item vivus, efficax, penetrabilis, etc.,
et quomodo omnia nuda et aperta sint Deo; et de
sacerdotio Christi.
Semel locutus est Deus [(Psal. LXI)]
, quia unum
Verbum genuit, per quod omnia fecit. Hoc Verbum
est sermo ejus. Unus est ergo sermo Dei, quia unum
est Verbum Dei. Et ideo vere unus, quia unius unus,
qui sententias multiplices non complectitur; sed

uno et simplici verbo consummatur. Quare ergo
dicitur in psalmo: Ut justificeris in sermonibus tuis [(Psal. L)]
.
Et alibi: Vivifica me ut custodiam sermones
tuos [(Psal. CXVIII)]
. Si enim vere sermo Dei
unus creditur, quomodo multi sermones ejus dicuntur?
Sed sciendum est quod aliter per hominum ora
loquitur Deus, aliter per semetipsum. Nam quod
Deus in hominibus per homines loquitur, hoc fere
omnis et Veteris et Novi Testamenti scriptura
testatur. Loquitur ergo Deus per homines, loquitur
per se, multos sermones per homines,
unum per semetipsum. Sed quoscunque per hominum
ora protulit, iste unus in omnibus illis fuit, et
omnes in isto uno unum sunt, qui sine isto quolibet
loco vel tempore prolati esse non possunt. Videamus

ergo magnum sacramentum, verbum Dei humana
carne vestitum, semel visibile apparuit, et
nunc quotidie idem ipsum humana voce conditum
ad nos venit. Et quamvis aliter per carnem, atque
aliter per vocem humanam hominibus innotescat,
quodam modo tamen hic intelligenda est vox Verbi,
quod ibi caro Dei. Humanitatem Christi mali quoque
et increduli non solum videre, sed etiam occidere
potuerunt: et adhuc quotidie sermonem Dei
foris audiunt et contemnunt. Et quemadmodum illi
hominem occidere non praesumerent, si Deum cognoscere
potuissent, ita quoque isti nequaquam
verba divina audita respuerent, si virtutem eorum
interno sapore gustare valerent. Sermo igitur Dei
vivus est, quia vita in eo est. In eo quod foris auditum

excitat, id quod intus est cor vivificat. In eo
quod auribus illabitur, id quod cordi inspiratur.
Quod foris est transit, quod intus est mutabilitatem
non recipit. Quod foris decursus verborum explicat,
intus veritas incommutabilis dictat. Propterea, inquit, coelum et terra transibunt, verba autem mea non
transibunt
[(Luc. XXI)]
. Ubi utique non transibunt
ubi transitoria non sunt, quia sicut in multis unum
verbum non dividitur, ita multa in uno verbo non
variantur.
His itaque de sermone Dei breviter explicatis,
nunc Apostoli verba inspiciamus: Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio
ancipiti
[(Hebr. IV)]
. Vivus, quia non mutatur; efficax,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.