PL 177, col. 293

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

esse debet sermo. Primum fit sermo Dei ad nos,
postea sermo noster ad Deum. Duobus autem modis
fit sermo Dei ad nos, interius et exterius. Interius
per inspirationem, exterius per praedicationem. Item
per inspirationem duobus modis, per naturam et
per gratiam. Per naturam, quando conditis inspirat
cognitionem boni; per gratiam, quando reparatis
suggerit amorem boni. Duobus etiam modis fit noster
sermo ad ipsum, vel consulendo rationem, vel
reddendo rationem. Si modo rationem ex voluntate
consulere ad faciendum nolumus, tunc ex necessitate
de factis rationem reddemus: sicut in Apocalypsi
dicuntur libri aperti, et deinde liber alius
apertus qui est vitae, postea judicatos mortuos ex
iis quae scripta erant in libris [(Apoc. XX)] . Libri sunt

corda hominum. Liber vitae est sapientia. Dei libri
aperiuntur, quando manifesta sunt secreta cordium.
Liber vitae aperietur, quando unicuique luce interiori
manifeste patescet omne quod faciendum est.
Et mortui ex his quae in libris sunt, non quae in libro,
judicantur, quia peccatores ex suis operibus
judicabuntur. Libri nostri ad librum Dei scripti
sunt, quia corda nostra ad similitudinem sapientiae
Dei condita sunt sicut dicitur: Signatum est super
nos lumen vultus tui, Domine [(Psal. IV)]
. Adhuc scribi
debent libri nostri secundum exemplar libri vitae,
sicut dicit Apostolus: Estote imitatores Christi sicut
filii charissimi [(Ephes. V)]
. Etsi scripti non sunt,
saltem corrigendi sunt. Conferamus itaque libros
nostros cum hoc libro, ut si quid aliter habuerint,

corrigantur, ne in illa ultima collatione, si quidpiam
aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur. Sic intelligi
potest, ad quem, id est sermonem est nobis
sermo. Vel aliter, ad quem est nobis sermo. Loquamur
ad Christum de nobis, ut ipse ad Patrem
loquatur pro nobis, quia pontifex est, ut conferat
Deo vota populi, et magnus. Magnus secundum
divinitatem, quia Filius Dei; magnus secundum
humanitatem, quia penetrat coelos. Accedamus ergo
cum fiducia ad thronum gratiae ejus, id est ad ipsum
in quo regnat gratia. Gratia autem in eo duobus
modis regnat, quia nec in eo malitia est, quae affectum
gratiae impediat quin velit, nec in nobis miseria
quin possit. Accedamus ergo cum fiducia, quoniam

et officium ejus est ut pro nobis oret, quia
pontifex constitutus; et meritum ipsius ut impetret,
quia justus. Denique libenter compatietur, quia et
ipse propter nos infirmitatibus circumdatus est.
Constitutus est, quia a Deo. Non enim ipse se constituit,
sed Deus illum glorificavit, qui dixit: Filius
meus es tu: ego hodie genui te [(Psal. II; Matth. II, XVII;
Marc. IX)]
. Quando in baptismo hoc dictum est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.