PL 177, col. 294

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

super Christum, tunc quasi ad pontificatum electus
est. Quando in monte dictum est, tunc quasi pontifex
est ordinatus, et veste indutus gloriae. Postea
in tertia voce quae ad eum venit de coelo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo
[(Joan. XVII)]
, approbatus
et confirmatus est in dignitate sua, sicut
Aaron post ordinationem, quia quosdam aemulos et
suo sacerdotio derogantes habuit, a Deo probatus
est et confirmatus. In monte vestem gloriae in ordinationem
accepit; in resurrectione ad offerendas pro
nobis preces Deo induit. Omnis namque pontifex ex
hominibus assumptus pro hominibus constituitur in
his quae sunt ad Deum, ut offerat oblationes et sacrificia
pro peccatis [(Hebr. V)]
. Duplex esse debet assumptio
eorum qui praeficiuntur, scilicet ut primum

intus per gratiam assumantur ad excellentiam virtutis,
postmodum foris per obedientiam vocentur ad
excellentiam dignitatis. Alii assumuntur intus, et
non foris sicut boni subjecti. Alii assumuntur foris
et non intus sicut mali praelati, alii foris et intus
sicut boni praelati, alii nec foris nec intus sicut mali
subjecti. Sequitur:
Pro hominibus constituitur in his quae sunt ad
Deum [(ibid.)]
. Dicitur in Evangelio: Reddite quae
sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo [(Luc. XX)]
.
Sicut Caesar habet praefectos suos ad populum qui
exigant ea quae Caesaris sunt, sic et Deus habet praefectos
suos ad populum suum, qui ea quae Dei sunt
requirant. Et sicut praefecti Caesaris legatione populi

funguntur ad intercedendum, et legatione Caesaris
ad populum ad imperandum, sic et praefecti Dei,
id est praelati in Ecclesia legatione populi funguntur
ad Deum ut obsecrent, sive legatione Dei ad populum
ut jubeant. Aliud est enim officium praelati, inquantum
est legatus populi ad Deum, et aliud est
in quantum legatus Dei ad populum. In illo officio,
quo est legatus populi erga Deum, devotionem exhibere
debet, ut eum oblationibus et sacrificio spirituali
precibusque placatum reddat. In eo officio quo
est legatus Dei ad populum, ad ipsum pertinet ignorantes
docere, peccantes corrigere. De illo officio in
quo est legatus populi ad Deum dictum est, ut offerat
sacrificia et oblationes pro peccatis. De illo officio
in quo est legatus Dei ad populum, dictum est,
ut sciat compati iis qui ignorant et errant. Quoniam
et ipse circumdatus est infirmitate
[(Hebr. V)]
. Quidam
sunt qui se in infirmitate esse cognoscunt, sed circumdatos
infirmitate non putant, hi videlicet qui in
quibusdam actionibus suis fortes se esse considerant.
Qui vero in omnibus suis se infirmari conspiciunt,
in quantum ad existimationem suam, undique infirmitate
circumdati sunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.