PL 177, col. 458

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

speratur; in rege Judaeorum, charitas, quae est
excellentior via, quae reges et sacerdotes facit.
Fides autem illuminat rationem quam superbia excaecabat,
et excludit superbiam. Spes sublevat aeternorum
concupiscentiam quam avaritia inclinabat,
et excludit avaritiam. Charitas temperat et ordinat
iram, quam invidia corrumpebat, et excludit invidiam.
Sic igitur virtute sanctae crucis et efficacia
exuimur nostra vetustate, et induimur Christi
novitate. Ideo Dominus Jesus libenter crucem
suam bajulabat, per quam de principe hujus mundi
triumphabat, per quam regnum mortis et peccati
destruebat, et ad Ecclesiam gratiam et benedictionem
transferebat. Unde Jacob filios Joseph benedicturus,
cum major ad dextram et junior ad sinistram esse positus,

facta cruce super minorem posuit dexteram, et
super majorem sinistram, significans in Spiritu santo
Spiritus sancti gratiam per virtutem sanctae crucis
ad Ecclesiam transituram. Similiter et sacramento
altaris renovatur Ecclesia et sanctificatur.
Sunt autem septem quae in sacramento altaris utiliter
attenduntur, scilicet quae sit causa missae, quae
differentia, quis finis, quae virtus, quis ordo, quae
ratio, quae utilitas. Causa missae tripartita est,
scilicet honor sanctorum, salus vivorum, et requies
defunctorum. Praemittitur autem quasi prologus
oratio et invocatio Trinitatis, in quo praelibatur et
ostenditur quae sit causa missae sequentis: Suscipe,
sancta Trinitas. Ibi enim continetur ut sanctis proficiat
ad honorem, nobis ad salutem, etc. Tripartita

est differentia. Secundum enim differentiam trium
partium Ecclesiae, sunt tres missarum differentiae,
ut alia dicatur de sanctis, alia de tempore, id est
pro vivis, alia pro fidelibus defunctis. Sunt quidem
tres partes Ecclesiae. Pars quaedam est in exsultatione,
pars in peregrinatione, pars in exspectatione,
In exsultatione sunt sancti, qui Christi vestigia sunt
secuti. In peregrinatione sunt vivi, qui subjacent
tempori, id est vanitati. Unde Apostolus: Vanitati
subjecta creatura non volens, etc. [(Rom. VIII)] . In exspectatione
sunt fideles defuncti, qui exspectant
requiem. Secundum harum trium partium differentiam
sunt tres differentiae missarum et finium et
officiorum. Finem enim alium habet missa pro sanctis,
id est Ite, missa est; alium missa de tempore,

id est Benedicamus Domino. Alium missa pro fidelibus
defunctis, id est Requiescant in pace. In fine
missae pro sanctis, invitatur ad illam gloriam in qua
jam sancti requiescunt. Ite, missa est, quasi dicat;
Hostia a Patre ad nos missa est, vel a nobis ad
Patrem remissa est; ideo Ite id est festinate, sicut
dicit Apostolus: Festinemus ingredi in illam requiem [(Hebr. IV)]
.
Finis vero missae de tempore hortatur
nos, qui sumus in tempore, ut benedicamus Domino
in adversitate et prosperitate, id est in omni tempore.
Unde David: Benedicam Dominum in omni
tempore [(Psal. XXIII)]
; et alibi: Ad annuntiandum
mane misericordiam tuam, et veritatem per noctem [(Psal. IX)]
.
In mane prosperitas, quae non ex meritis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.