PL 177, col. 459

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

nostris, sed ex misericordia sola datur. In nocte
adversitas, quae in veritate pro meritis redditur. In
fine missae pro defunctis eis optamus requiem, et in
principio petimus: Requiem aeternam dona eis,
Domine, etc. Virtus missae, crux Christi est, quae
sacramentum altaris et omnia Ecclesiae sacramenta
consecrat et sanctificat. Septem ordines crucis sunt
in ferie Canonis, quos Spiritus sanctus mira sapientia
ordinavit. Primus ordo est a Te igitur usque ad Quam oblationem;
secundus, a Quam oblationem
usque ad Qui pridie; tertius, a Qui pridie usque ad Unde et memores;
quartus, ab Unde et memores
usque ad Per quem omnia; quintus, a Per quem
omnia usque ad Per ipsum: sextus, a Per ipsum
usque ad Pax Domini; septimus, a Pax Domini

usque ad finem. In singulis ordinibus sunt causae
profundae et rationes quae rationabiles movent quaestiones;
quas Spiritus sanctus, cui vult, prout
vult, claudit, cui vult aperit, sicut scriptum est: Huic ostiarius aperit
[(Joan. X)]
.
CAP. II. De primo ordine Canonis.
In primo ordine canonis tria apponimus; pro
tribus rogamus, et tria petimus, et ideo tres cruces
facimus. Tria apponimus, panem, vinum et aquam.
Quare autem ista tria potius quam alia apponantur,
oritur questio. Tripartita causa est. Prima causa
est, quia inter omnia humanae vitae sustentandae
necessaria, haec tria sunt mundiora et utiliora et
magis necessaria; propterea potius debuerunt apponi
quam alia, et in id quod mundius est et utilius omnibus

et super omnia ad vitam aeternam capessendam
magis necessarium, transferri et transformari, id est
in corpus Christi et sanguinem. Secunda causa est quia
in his res ipsa et virtus sacramenti intelligitur, sine
qua ad hoc sacramentum indigne acceditur, et ad judicium
non ad salutem sumitur. In aqua enim intelligitur
fides quae latet et nutritur in aquis baptismi.
In vino quod ascendit et laetificat, intelligitur
spes. In pane qui confirmat, intelligitur charitas.
Vel in pane qui corroborat Pater intelligitur, qui
est omnis omnium fortitudo. In vino quod laetificat,
Filius qui est gaudium nostrum, quod nemo tollet a
nobis. In aqua, quae mundat et lavat, Spiritus sanctus,
sicut scriptum est: Effundam super vos aquam
mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis

vestris [(Ezech. XXXVI)]
. Et iterum: Flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu
quem accepturi erant credentes in eum [(Joan. VII)]
.
Vel in aqua intelligitur munditia castitatis; in pane,
fortitudo et opera pietatis; in vino, quod ascendit et
accendit, rectitudo intentionis, quae ad terrena non
inclinatur, sed ad coelestia erigitur. Haec tria accedentibus
ad altaria ita necessaria sunt, ut sine eis
cum salute nemo possit accedere. Unde Dominus in
Evangelio: Introeuntibus vobis in civitatem occuret
vobis homo amphoram aquae bajulans; sequimini eum
et dicite domino domus; ubi facio pascha cum discipulis
meis? Et ipse ostendet vobis coenaculum grande
stratum, et ibi parate [(Luc. XXII)]
. Ideo ergo in eminentiori

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.