PL 177, col. 461

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

Quare autem hoc sacramentum iteretur, vel
quomodo bene sumatur, vel quod bene sumptum
operetur, vel quare sub hac specie sacramenti veritas
lateat et veletur, rationabiles quaestiones oriuntur.
Quare hoc sacramentum iteretur tripartita causa
est. Prima causa est ut qui quotidie labimur,
per hoc quotidie expiemur. Secunda causa est, ut
sicut in medio paradisi erat lignum vitae, ita sit
corpus Christi assidue in medio ecclesiae, a quo criminaliter
peccantes arceantur, donec per poenitentiam
satisfacientes, ad hoc et per hoc reconciliati revertantur.
Tertia causa est ut per hoc unum efficiamur
cum Christo, et mediante Christo, unum efficiamur
cum Deo, unde Dominus in Evangelio: Caro mea
vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui

manducat meum corpus, et bibit meum sanguinem,
in me manet et ego in eo [(Joan. VI)]
. Bene autem
sumitur, si quis per haec tria ad hoc praeparatur,
scilicet fide integra, confessione pura, poenitentia
condigna. Bene sumptum tria operatur: primo
peccata purgat; secundo, virtutes roborat; tertio
in vitam aeternam suscitat. Unde ait in Evangelio: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem
Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis
vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit
sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo
eum in novissimo die
[(ibid.)]
. Quare sub
hac specie sacramenti veritas lateat et veletur, tripartita
causa est. Prima causa est interrogatio
fidei. Secunda causa est augmentum meriti. Tertia

causa est defectus infirmi. Primo enim fidem interrogat
ut interrogando probet et discernat. Secundo
probatum per fidem majori virtute et gratia donat.
Tertio, ut nostrae infirmitati parcat, semetipsum in
suae majestatis claritate non manifestat, sed quasi
sub quodam velamine occultat. Unde miraculum
istud contigit in Vivariensi ecclesia Praemonstratensis
ordinis. Cum celebraretur missa in praefata
ecclesia, quidam frater respiciens de choro ad altare
vidit super illud circulum claritatis immensae
et columbam miri candoris super calicem in eadem
claritate. Coepit igitur admirari, et admirando intueri:
et subito stupefactus et territus amisso visu
cecidit in choro prostratus. Quem fratres ad manus

extra chorum deducentes, et eventus veritatem perquirentes,
tandiu precibus institerunt donec ei
Deus visum restitueret. Et haec quidem de primo
ordine dicta sufficiant.
CAP. IV. De secundo ordine Canonis.
In primo ordine petimus ut quae apposita sunt
benedicantur; in secundo vero petimus ut quae jam
in primo benedicta sunt, in verum et summum sacrificium
transferantur. Quinque ergo cruces facimus,
quia quae benedicta sunt in id transferri petimus
quod in quinque praecellit omnibus, scilicet
triplici praerogativa et charitate gemina. Ideo dicimus Benedictam,
omnium scilicet gratiarum plenitudine, ascriptam
summa dignitate et honore, ratam
umma et aeterna potestate. De prima praerogativa.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.