PL 177, col. 462
De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign
scilicet omnium gratiarum plenitudine, scriptum
est: De plenitudine ejus omnes accepimus [(Joan. I)]
;
et: non enim ad mensuram dedit Deus Spiritum
sanctum Filio [(Joan. III)] . De secunda praerogativa,
id est summa dignitate et honore, scriptum est: Habens in vestimento et in femore suo scriptum:
Rex regum et Dominus dominantium
[(Apoc. XIX)]
. De
tertia praerogativa, id est summa et aeterna potestate,
scriptum est: Potestas ejus potestas aeterna, quae
non auferetur [(Dan. VII)]
. Sed quia triplex haec praerogativa
parum nobis prodesset nisi charitatem geminam
exhiberet, propterea dicimus, ut nobis corpus
et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri
Jesu Christi. Charitas gemina fuit quam ad Patrem
habuit et ad gregem, Patri obediendo et pro grege
moriendo. Vel charitas gemina fuit qua corpus et
animam posuit, vel qua sanguinem et aquam de
latere suo fudit. Vel ideo quinque cruces facimus, ut
ex praedictis quinque, quinque nobis necessaria impetremus:
ex participatione scilicet sanguinis, remissionem
peccatorum; ex participatione corporis, unitatem
in societate sanctorum; ex summa et aeterna potestate,
timorem et sollicitudinem mandatorum; ex summa
dignitate et honore, honestatem vitae et maturitatem
morum; ex plenitudine gratiarum, plenitudinem
praemiorum. Hac igitur de causa in secundo ordine
quinque cruces facimus.
CAP. V. De tertio ordine Canonis.
In tertio ordine, sicut petimus in secundo, quae
benedicta sunt in primo in verum et summum sacrificium
transformantur, id est in verum corpus et
sanguinem Christi. Et quia iste ordo brevis quidem
est, sed profundus et magna sapientia plenus, ideo in
hoc duae rationabiles quaestiones moventur. Prima
quaestio, quare non nisi duae cruces fiant; secunda,
quare in hoc ordine potius quam in caeteris substantia
panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem
transeat. Solutio primae quaestionis. Nulla alia
nisi sola duplex hominis natura erat redimenda,
scilicet corpus et anima. In hoc autem ordine nostra
redemptio et reparatio celebratur, per quam humana
natura liberatur. Unde quare in hoc non nisi duplex
fuerit crux facienda, manifesta apparet ratio, videlicet
propter redemptionem duplicis naturae. Solutio
secundae quaestionis. Tres ordines sunt: ordo naturae,
ordo justitiae, et ordo gratiae. Ordine naturae flos
praecedit fructum, et sonus cantum, et materia materiatum.
Ordine justitiae poena sequitur peccatum,
et virtutem praemium, unde scriptum est: Oculum
pro oculo, dentem pro dente [(Exod. XXI)]
, etc.; et: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi
Dominus in illa die
[(II Tim. IV)]
. Ordine gratiae superabundat
gratia ubi abundavit delictum, et praecedit
humilis peccator justum superbum, velut publicanus
Pharisaeum, et misericordia impenditur ubi
nullum praecedit meritum. Unde in Evangelio: Publicani
et meretrices praecedent vos in regno Dei [(Matth. XXI)]
.
Sed nec natura potuit nec justitia debuit,
ut panis et vinum fieret caro et sanguis. Sola