PL 177, col. 463

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

vero divina gratia hoc potuit et voluit; hoc et fecit
et facit. Sicut ergo sunt tria tempora, tempus
ante legem, tempus sub lege, et tempus gratiae; et
in solo tempore gratiae Dominus Jesus venit, et hoc
sacramentum celebravit et instituit, sic in hoc
tertio ordine Canonis convenientius quam in
caeteris quotidie venit, et de pane et vino carnem
et sanguinem suum consecrat et conficit. Et haec de
tertio ordine dicta sufficiant.
CAP. VI. De quarto ordine Canonis.
In quarto ordine, praesente summo et vero sacerdote,
jam apud Patrem innotescunt petitiones nostrae;
praesente summa et vera hostia, jam major protenditur
mora. Tunc magnalium quae fecit celebratur

memoria, ut tam per eum quam per ea quae fecit,
Patris flectatur et impetretur clementia. Quinque
ergo cruces facimus, non quod eum qui praesens
est Sanctum sanctorum sanctificemus, sed ut per
ejus praesentiam et crucis efficaciam quinquepartitam
obtineamus gratiam, per quam digne offeramus
et sumamus salutarem hostiam, et eidem conformati,
in sanctorum consortium mereamur admitti. Dominus
Jesus in passione sua fuit hostia pura, in resurrectione hostia sancta,
in ascensione hostia immaculata.
Panis vitae aeternae esurientibus, calix salutis
perpetuae justitiam sitientibus. Ei ergo assimilari et
conformari debemus, qui ad ipsum offerendum accedimus,
sed quia hoc non potest fieri nisi passionem,
resurrectionem et ascensionem studeamus imitari,

propterea istorum trium in primis memoriam facimus,
ubi dicimus: Unde et memores, Domine,
nos tui servi, sed et plebs tua sancta ejusdem Christi
Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec
non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae
ascensionis, ut scilicet ex imitatione passionis per
munditiam castitatis simus et offeramus hostiam
puram, ex imitatione resurrectionis obtineamus virtutem
et opera pietatis, et simus et offeramus hostiam
sanctam, ex imitatione ascensionis obtineamus
rectitudinem intentionis, et simus et offeramus hostiam
immaculatam, ex participatione panis sancti
vitae aeternae, obtineamus unitatem et fortitudinem
charitatis, ex participatione calicis salutis perpetuae,
multitudinem et magnitudinem exsultationis, sicut

scriptum est: Et calix meus inebrians quam praeclarus
est! [(Psal. XXII.)]
De his quidem in primo ordine
ex parte diximus, et quare in hoc quarto ordine
tria duo praecedant, meminimus. Tria igitur necessario
primum offerimus ut ad panem sanctum vitae
aeternae, et calicem salutis perpetuae, id est sacramentum
altaris, digne accedamus. In his enim duobus
comprehenditur, et haec quodammodo sacramentum
altaris complectitur. In primo ergo prudentia, in secundo
fortitudo, in tertio justitia, in quarto, id est
altaris sacramento, temperantia. Propterea dicebat
Apostolus: Probet autem seipsum homo [(I Cor. XI)]
,
id est in his et per haec se praeparet, et probando
aptet, scilicet per munditiam castitatis, per virtutem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.