PL 177, col. 465

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

In quinto ordine ut petitionum nostrarum consequamur
efficaciam, captamus benevolentiam, utramque
commendamus personam, Patris scilicet et
Spiritus sancti. Patris commendamus personam per
ineffabilem charitatem, ubi dicimus: Per quem haec
omnia, Domine, semper dona creas, etc. Spiritus sancti
personam per mirabilem scientiae profunditatem,
qua ita ordinavit Canonem ut ad verbum creationis
non faciamus signum crucis, ad tria sequentia faciamus, sanctificas, vivificas, benedicis.
Et quare?
haec est causa, quia humana natura ex statu primae
conditionis nec habuit profectum virtutis, nec stabilitatem
beatitudinis. Ex prima quidem creatione
pollebat naturali ratione, gaudebat arbitri libertate;

per se autem nec poterat stare nec proficere, sine
gratia adjutrice et sine crucis virtute. Ex se ergo
labilis et caduca; ex virtute autem sanctae crucis et
gratiae adjutricis stabilis efficitur et beata. Propterea
ad primum verbum creationis non facimus signum
crucis, ad tria sequentia facimus. Sanctificas fide et
spe et remissione peccatorum, vivificas sacramentis
fidei et virtute bonorum operum, benedicis plenitudine
gratiarum et consummatione bonorum. Ideo
ergo ter crucem facimus, quia per ejus virtutem et
amorem haec tria obtinemus, quibus super omnia
indigemus. Personam Filii per multiplicem, id est
quadripartitam, potestatem commendamus, ostendentes
eum primo Deum naturae, secundo largitorem
veniae, tertio Dominum virtutis et gratiae et

fontem vitae, quarto Regem gloriae, unde scriptum
est: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae [(Psal.
XXIII)]
. Prima potestas est, qua potest omnia de nihilo
creare; secunda, qua potest peccata dimittere;
tertia, qua potest gratiam et virtutem augere; quarta
qua potest emundatos et gloria et beatitudine coronare. Per quem haec omnia, Domine, semper bona
creas,
ecce Deus naturae; Sanctificas, ecce largitor
veniae. Vivificas, ecce fons vitae et Dominus virtutis
gratiae; Benedicis, ecce rex et corona aeternae gloriae.
CAP. VIII. De sexto ordine Canonis.
In sexto ordine per eum qui venit in sexta aetate,
et per virtutem crucis ejus jam plenius omnem veritatem
cognoscimus, et per eumdem Patrem honoramus

et glorificamus. Unde majori sumpta fiducia
et audacia, ut ad summam pacis pertingamus, omnium
petitionum summam in brevi colligimus, dicentes: Pater noster,
etc. [(Matth. VI.)] Quinque cruces
facimus, ut per virtutem et amorem sanctae crucis
quinque gradus in cognitione veritatis ascendamus
sine quibus salvi esse non possumus. Non quod gradus
sint aliqui in Trinitate deitatis vel deitate Trinitatis,
sed in ejus fide et dilectione; unde Apostolus: Ex fide in fidem
[(Rom. I)]
. Primus gradus fidei est
aeternitas Filii cum Patre; secundus gradus, aequalitas;
tertius gradus unitas ejusdem substantiae; quartus,
idem modus utriusque existendi; quintus, unitas
Spiritus sancti cum utroque, id est cum Filio et
Patre.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.