PL 177, col. 467
De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign
nus Jesus integer et perfectus homo apparuit, et
seipsum integrum atque perfectum exhibuit et pro
nobis obtulit. Ideo in sexto ordine eum integra
manu tenemus, id est fide integra et opere perfecto
imitari debemus; et sic cruces facimus, id est ejus
passionibus communicamus. Solutio tertiae quaestionis.
In sexta aetate Dominus Jesus veniens Orationem
Dominicam ordinavit et docuit, et ideo in sexto
ordine convenientius quam et aliis ponenda fuit.
CAP. IX. De septimo ordine Canonis.
Septimus ordo a pace incipit et ad pacem tendit.
Tria de dilectione Creatoris requiruntur: mens, manus
et lingua; haec eadem in hoc operantur. Lingua
format vocem, manus pingit crucem, mens movet
utrumque, id est linguam ad formandum vocem, et
manum ad pingendum crucem. Haec igitur tria sunt
necessaria, id est vox orationis, et virtus sanctae crucis,
et fides mentis, ut pertingamus ad summam pacis. Pax Domini sit semper vobiscum.
Non omnis
pax est Domini pax. Est enim pax inordinata, est
pax simulata, est pax inquinata, et pax scelerata.
Pax inordinata, pax superborum, qui contempto
superiore obediunt inferiori, sicut Adam uxori, et
ideo seipsum superiorem et inferiorem perdidit. Secundus
vero Adam maluit obedire Deo Patri quam
Synagogae matri, et ideo seipsum recepit cum a
mortuis resurrexit, et Patrem servavit, et matrem
in fine recipiet. Cui Synagogae matri compatiendo
Patri dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me
calix iste [(Matth. XXVI)]
. Non tamen passionem timebat
vel subterfugere volebat, sed quia Synagogam ex
sua passione perituram sciebat, affectu pietatis condolebat.
Pax simulata est proditorum, qui ore et
non corde loquuntur; pax inquinata, fornicatorum
et adulterorum; pax scelerata, rebellium et schismaticorum,
qui universaliter Ecclesiae auctoritati
resistunt et contradicunt. Unde Samuel: Peccatum
ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere [(I Reg. XV)]
. Augustinus tres auctoritates
ponit: primam, sanctarum Scripturarum; secundam,
generalium conciliorum; tertiam, universalis Ecclesiae
consuetudinem, dicens: Omnia quae nulla istarum
auctoritate roborata sunt, ab Ecclesia penitus
resecanda existimo. Pax autem Domini ordinata est,
quae ordinem diligit. Vera est, quae neminem fallit.
Munda est, quae omnia inquinamenta refugit. Pudica
et aeterna est quae litem et finem nescit.
In ordine multae quaestiones oriuntur quae, Spiritu
sancto revelante, solvuntur. Prima quaestio, quare
tres cruces secundum consuetudinem Ecclesiae fiant;
secunda, quare duae secundum quamdam rationem
fidei sufficiant; tertia, quare cruces istae non supra
vel extra calicem, sed tantum intus in calice fiant.
Quarta est quare tertia particula Dominici corporis
manu teneatur in crucibus faciendis. Quinta, quare
eadem particula, factis crucibus, in calicem descendat.
Sexta, quare duae partes extra calicem remaneant. Septima,
quando dicitur Agnus Dei, cum duobus primis
sit convenientia, quare in tertio sit differentia dicendo,