PL 177, col. 468
De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign
dona nobis pacem.
Solutio primae quaestionis: Tres
vitae sunt humanae naturae: Prima, animae simul cum
corpore; secunda, animae relicto corpore; tertia, animae,
resumpto corpore: quae erit in resurrectione. In
prima vita pax est necessaria, quae longe faciat a
crimine. In secunda, pax est necessaria, quae longe
faciat a terrore, unde in exsequiis mortuorum dicitur: Non poenalis timor excruciet; non reorum proxima
catena constringat,
etc. In tertia vita pax est
necessaria quae longe faciat ab utroque, id est a
crimine et terrore, consummata gloria et beatitudine.
Ideo ergo tres cruces facimus, ut per virtutem
crucis ad istam triplicem pacem pertingamus.
Ideo etiam semper dicimus, id est in hac triplici
vita pacem aliis imploramus. Solutio secundae
quaestionis: Nulla natura redimenda erat vel
ad pacem reducenda, nisi solius hominis corpus
et anima, propterea secundum hanc rationem fidei
duplex crux solummodo videtur esse facienda.
Solutio tertiae quaestionis: In septima aetate quae
excipietur ab octava pace consummata, non erit
unde exterius sit dolendum sed unde potius sit interius
gaudendum. Propterea cruces non extra, sed
intus in calice fiunt. Solutio quartae quaestionis:
Tertia pars Dominici corporis quam manu tenemus
cum cruces facimus, pars illa est Ecclesiae quae in
exsultatione est et gaudet cum Christo in aeterna
beatitudine, hanc ergo, id est sanctos manu tenere,
id est fide et opere imitari debemus, ut sic cruces
faciamus, id est passionibus Christi communicemus.
Solutio quintae quaestionis: Calix Domini qui laborem
significat et imitationem Dominicae passionis,
habet suum exterius et suum interius: exterius pressuram
et tribulationem; interius, gaudium et consolationem.
Unde Dominus in Evangelio: Haec locutus
sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo
pressuram habebitis [(Joan. XVI)]
, unde Isaias: Secretum
meum mihi [(Isai XXIV)]
, et David: Quam magna
multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti
timentibus te! [(Psal. XXX)]
et iterum: Secundum multitudinem
dolorum meorum in corde meo, consolationes
tuae laetificaverunt animam [(Psal. XCIII)]
. Illud secretum
gaudii et consolationis et illud absconditum
dulcedinis, interius est calicis. Propterea ergo illa
tertia particula Dominici corporis descendit in calicem,
quia post laborem cum Christo in aeternum et
aeternam recipiet requiem. Unde in Evangelio: Jam
pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere
et dare tibi [(Luc. II)]
. Solutio sextae quaestionis: Duae
partes Dominici corporis, quae extra calicem remanent,
duae sunt partes Ecclesiae, pars in peregrinatione,
et pars in exspectatione. Quia ergo istae duae
partes laboribus poenitentialibus subjacent, et adhuc
exspectant et desiderant, nec desideratam habent
requiem; propterea illae duae partes Dominici corporis
extra calicem remanent. Solutio septimae quaestionis:
Tria sunt tempora; duo sunt misericordiae, tertium
erit pacis et justitiae. Quia ergo in tempore peregrinationis
et in tempore exspectationis speratur