PL 177, col. 469

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign · Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

et exspectatur misericordia, in tempore vero resurrectionis
pax consummabitur atque justitia. Propterea
quando dicitur, Agnus Dei, in duobus primis est
convenientia, in tertio est differentia.
CAP. X. De tribus ordinibus sanctorum in Canone positorum.
Denique diligenter attendendum est et vigilanti
inquisitione perquirendum quare in Canone tres ponantur
ordines sanctorum. Tres videlicet sancti de
omnibus Patribus, qui fuerunt ante legem: Abel,
Abraham et Melchisedech; Novi vero Testamenti
plures, id est viginti quinque et majoris auctoritatis
ante consecrationem; pauciores vero, id est quindecim
et minoris autoritatis post consecrationem.
Tres praedicti tantum de omnibus Patribus qui fuerunt

ante legem, idcirco praecipue ponuntur in Canone,
quia in istorum personis et sacrificiis, persona
et sacrificium Christi maxime praefigurabatur. Abel
enim agnum de grege obtulit et per invidiam a fratre
occisus fuit. Abraham per obedientiam de terra
et cognatione sua exiit et unicum filium obtulit. Melchisedech
qui rex pacificus et justitiae dicitur, sine
patre, sine matre, assimulatus Filio Dei, manet sacerdos
in perpetuum, et in figura Christi obtulit
Abrahae panem et vinum. Novi Testamenti plures,
id est quinquies quinque et majoris auctoritatis ideo
ponuntur sancti ante consecrationem, quia ut digne
officio et ministerio nostro res mirabiliter fiat, id est
substantia panis et vini in verum corpus Christi et

Spiritalis dijudicat omnia [(I Cor. II)]
. Spiritus spiritalem
facit. Ipse spiritus, ipsa est unctio quae, cum
mentem tetigerit, de omnibus docet. Ipsa una est, et
docet de omnibus. Nec mirum si omnia docet, quae
omnia continet. Una est sapientia et in ipsa omnia
sunt; et omnia in ipsa non aliud sunt quam ipsa.
Ibi unum omnia, et omnia unum sunt. Neque idcirco
non unum sunt quia omnia sunt, neque ideo non
omnia sunt, quia unum sunt. Pariter magnitudo et
simplicitas: unitas et universitas. Unum bonum est,
et in illo bono omne bonum est. Si videre cupis,
lumen est et species. Lumen est quoniam per ipsum

vides. Species quoniam ipsum vides. Et quid est
videre ipsum? Quaesivit ille ut videre mereretur, dicens: Si invenit gratiam ante te, ostende mihi teipsum.
Et ait: Ego ostendam tibi omne bonum
[(Exod. XXXIII)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.