PL 177, col. 475
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
ad corpus hominis referuntur, quanta putanda
est excellentia animae rationalis, quae inaestimabili
dignitate ipso corpore superior invenitur? Quatuor
itaque genera boni distinguuntur, vera bona et vera
mala, non vera bona et non vera mala. Vera mala
homo facit; non vera mala homo patitur. Vera mala
sunt in culpa, non vera mala sunt in poena. Scriptum
est: Si est malum in civitate quod Dominus
non fecerit [(Amos III)]
. Quod ad culpam homini est,
homo facit; quod ad poenam est homini, Deus facit.
Ergo homo culpam facit, Deus poenam. Culpa
verum malum est, poena non verum malum. Vide
dispares factores. Deus facit verum bonum, homo
non verum bonum. Rursus homo verum malum
facit, Deus non verum malum. Sicut nullum malum
est intus ad culpam quod homo non facit, ita
nullum malum est foris ad poenam quod Deus non
facit; sed homo cum malum facit sibi facit, et ideo
malefacit. Deus cum malum facit non sibi facit, sed
homini malefacienti; et ideo non malefacit. Homo
intus stulte loquitur peccando; Deus foris stulto respondet
secundum stultitiam ejus peccatum puniendo.
Sunt ergo quatuor, verum bonum et verum malum:
et non verum bonum et non verum malum. Et omnia
haec comparatione summi boni judicantur utrum
bona sint an mala; et si sunt, quanta sint. Tria
vero sunt genera boni: Est quoddam bonum, quod
in se est bonum et non ad aliquid. Est item quoddam,
quod non in se est bonum, sed ad aliquid. Et
est rursum aliud, quod et in se est bonum et ad aliquid.
Primum est infimum bonum, secundum medium,
tertium summum. Sicut enim optimum est
quod et in se et ad aliud bonum est, sic et infimum
est quod in se tantum bonum est, quia illo melius
est hoc quod, licet in se bonum non sit, ad aliud
tamen bonum est. Quia enim ex eo majus bonum
est, ipsum esse melius est, quia melius est quod ex
ipso est. Aliquando autem ex verbo bono verum bonum
nascitur, sicut quando ex una virtute alia virtus
procreatur. Aliquando ex vero bono verum malum
oritur, sicut quando animus ex virtute per superbiam
inflatur. Rursum ex vero malo verum malum
nascitur, quando ex uno vitio aliud procreatur.
Item ex vero malo verum bonum oritur, sicut
quando ex culpa humilitas oritur.
Duo: fuerunt Pharisaeus et publicanus, unus justus,
alter peccator. Ex justitia Pharisaei orta est
elatio; ex injustitia publicani, humiliatio. Illic ex
vero bono verum malum; hic ex vere malo verum
bonum. Item ex non vero bono non verum bonum
nascitur, sicut quando ex fomento corporis sanitas
corporalis comparatur. Rursum ex non vero bono
non verum malum nascitur, sicut quando ex dulcedine
cibi faucibus irritatis per immoderatam edacitatem
stomachus oneratur. Ex non vero malo non
verum malum nascitur, sicut quando ex poena corporis
infirmitas corporalis generatur. Item ex non
vero malo non verum bonum oritur, sicut quando
ex poena corporis sanitas corporalis generatur. Si