PL 177, col. 476

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

enim poena malum est in amaritudine potionis, sanitas
bonum est in adeptione curationis. Ex vero
item bono non verum bonum; et non verum malum
oritur, sicut quando ex continentia mentis et corpus
ab edendi superfluitate cohibitum in sua sanitate
conservatur, et caro per abstinentiam macerata,
ipsa etiam boni operis exsecutione affligitur. Ex
vero similiter malo non verum bonum et non verum
malum oritur, quando id, quod continentia facere
dicimur, idem ipsum sive in sanitate corporis, sive
in maceratione carnis avaritia operatur. Ex non
vero bono et verum bonum et verum malum nascitur,
sicut quando animus ex fomento carnis sive ad
virtutem, sive ad vitium inflammatur. Ex non vero
item malo et verum bonum et verum malum oritur,

quando ex poena corporis animus vel exercetur ad
justitiam, vel ad iniquitatem inclinatur. Cum sic igitur
et ex bono et malo bonum pariter et malum
proveniat, quod ex bono bonum, et ex malo malum
oritur, ipsa quidem boni et mali natura operatur.
Quod autem ex bono malum vel ex malo bonum
provenit, alterius vel malitia vel bonitas facit, illic
abutentis bono, hic bene utentis malo ad bonum,
maxime si verum est bonum vel malum quod fit,
sive verum sive non verum sit ex quo fit. Quia ergo
ut ex vero malo verum bonum proveniat non potestatis
humanae, sed divinae bonitatis opus est, nunquam
homini verum malum faciendum vel patiendum
conceditur, ut inde bonum oriatur. Propterea
cum dixisset Apostolus: Ubi abundavit iniquitas,

superabundavit et gratia [(Rom. V)]
, et quidam ex hoc
occasionem sumere conarentur quasi idcirco homini
malum faciendum esset, quatenus ex eo postmodum
bonum proveniret, subjunxit de talibus: Quorum damnatio justa est
[(Rom. III)]
. Si enim homo
male facit, et ex ejus malo postea Deus benefacit,
homo quidem pro eo quod malefacit juste damnatur;
Deus autem pro eo quod de malo bonum facit
juste clarificatur. Quod malum est, hominis est;
quod ex malo bonum est, Dei est. Propterea tu malum
cave, quia si malum feceris, ex eo bonum facere
non potes.
Similiter quamvis ex vero bono aliquando verum
malum oriatur, non ideo tibi bonum vitandum est,

ne malum inde eveniat, quia etiam cum bonum factum
fuerit, in tua adhuc potestate est ut malum non
fiat. Propter hoc ne malum facias propter bonum,
quia in tua potestate non est, ut ex malo bonum
fiat; nec bonum dimittas propter malum, quia etiam,
facto bono, in tua adhuc potestate est ne malum
fiat. Et hoc quidem de vero bono et vero malo intelligendum
est. Sane de non vero bono et non vero
malo hanc hominem cautelam habere oportet, ut
quia haec in ejus potestate sunt, et eis sive ad verum
malum abuti, sive ad verum bonum uti potest,
ita ipsa pro tempore et causa sive ad agendum sive
ad patiendum suscipiat, quatenus semper ea vel ad
fructum vel ad usum adipiscendi boni convertat. Ad
fructum veri boni cooperante gratia, ad usum non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.