PL 177, col. 477
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
veri boni cooperante natura. Mors carnis, quia
poena est, semper malum est, sed semper mala non
est. Similiter vita carnis, quia natura est, semper
bonum est, sed semper bona non est. Bona vita est
in qua est bonum meritum; bona mors est post quam
est bonum praemium. Mala vita est in qua est sensus
sive virtute; mala mors est in qua poena est
sine retributione. Quia ergo nec vita carnis, nec
mors, neque ea quae in vita vel in morte sunt, vera
bona vel mala sunt, ita his omnibus homo uti debet,
ut sive bona sint sive mala quae sustinet, omnia
ad usum bonitatis inclinet. Ad usum veri boni,
non verum bonum, vel non verum malum inflectitur,
quando homo vel in vita virtutem exercet, vel
in morte praemium virtutis meretur. Ad usum non
veri boni non verum bonum vel non verum malum
inflectitur, quando ea quae in vita vel suavia vel
amara sunt, ad sanitatem corporis servandam vel
reparandam disponuntur. Sed haec omnia quando ad
verum bonum homini proficiunt? Proficiunt cooperante
gratia, quando ad non verum bonum cooperante
natura.
TIT. II. De cibo Emmanuelis, de quo scriptum est: « Butyrum et mel comedet, » etc.
De cibo Emmanuelis magna quaestio est, quare butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et
eligere bonum
[(Isa. VII)]
. Butyrum est, ut omnes nostis,
pinguedo ex carne veniens. Mel dulce de rore
coeli descendens. Quid igitur per butyrum accipiemus,
nisi refectionem boni operis quod per corpus
exprimitur? Et quid per mel, nisi eam quae dono
gratiae desuper infunditur dulcedinem contemplationis?
Ipse ergo butyrum et mel comedit qui in homine
assumpto et desuper plenitudinem spiritus accepit,
et sicut homo subter per carnem opera virtutum
exhibuit. Butyrum enim et mel comedere est cor in
affectu pietatis, et foris per bona opera, et intus per
contemplationem exercere. Sed alius ad refectionem
comedit, alius ad delectationem. Qui in plenitudine
virtutis vel nondum habita vel amissa defectum
patitur, is cibo indiget, ut refectione roboratus solidetur.
Qui autem in plenitudine sua defectum sive
diminutionem non recipit, is cibum ad refectionem
non requirit. Nos igitur qui puri homines sumus, et
per accessum temporis ad augmentum virtutis proficimus,
pro necessitate nostri defectus, butyrum et
mel non solum ad delectationem, sed etiam ad refectionem
manducamus. Butyrum, ut in nobis per
opera pietatis foris exerceatur amor proximi. Mel,
ut per contemplationem veritatis intus nutriatur
amor Dei. Sed ille homo ad refectionem butyro et
melle non eguit in quo a principio conceptionis suae,
ex quo homo esse coepit, omnium semper plenitudo
virtutum fuit. Comedit tamen homo ex tempore,
qui ipse cibus fuit Deus ex aeternitate. Comedit non
ut se jejunum reficeret, sed ne plenus jejunos fastidiret.
Comedit butyrum, non ut virtutem charitatis
in se per opera augeret, sed ut in nos ejus affectum
effunderet. Comedit mel supernorum dulcedinem,