PL 177, col. 478
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
nec pro ignorantia requirens, nec pro defectu appetens,
sed praesentem semper plenissima cognitione
aspiciens, et possessa perfectissima charitate utens.
Non ergo ad refectionem, sed ad delectationem comedit
qui, plenitudinem possidens, idem ipse perfectio
fuit. Butyrum comedit, quando implevit quod
de eo praedictum fuerat per Psalmistam: Et erit
tanquam lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium ejus non defluet; et omnia quaecunque faciet,
prosperabuntur [(Psal. I)]
. Mel comedit, quando
implevit quod scriptum est: In lege ejus meditabitur
die ac nocte [(ibid.)]
. Ut sciat reprobare malum: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum
non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit
[(ibid.)] .
Et eligere bonum: Sed in lege Domini voluntas
ejus [(ibid.)]
. Ergo butyrum et mel comedet, ut
sciat reprobare malum et eligere bonum. Fortasse
butyrum comedet ut sciat reprobare malum, et mel
comedet ut sciat eligere bonum. Ergo comedendo
didicit Christus reprobare malum, et eligere bonum.
Si enim non comedisset, non gustasset. Si non gustasset,
per experientiam non novisset. Ergo comedit,
et gustavit; gustando sensit et agnovit. Quid
comedit? Butyrum et mel. In butyro aliquid amaritudinis
mistum erat. In gustu mellis nihil amaritudinis
inveniri poterat. Et propterea illic inventum est
quod merito reprobari; hic autem nihil, nisi quod
jure eligi debuisset.
Videamus nunc amaritudinem butyri. Filius Dei
per humanitatem in mundum veniens, multa opera
pietatis humano generi exhibuit, verbo docuit,
exemplo provocavit. Et ut postremo Salvatorem
mundi se indubitanter astrueret, mentibus humanis
assiduis virtutibus et miraculis occultam in carne
suae divinitatis majestatem aperuit. Totum hoc butyrum
erat, et ubi est amaritudo. Omnia ergo haec
faciendo butyrum comedit. Sed quia cum natura
etiam infirmitatem assumpserat ista agendo cum
affectu pietatis in fame et siti, frigore et aestu, labore
et fatigatione, caeterisque nostrae mortalitatis
poenis et defectibus sustinuit amaritudinem passionis. Jesus
enim quodam tempore fatigatus ex itinere
sedebat super fontem, et veniente Samaritana, potum
petiit, dicens: Da mihi bibere [(Joan. IV)]
. Ecce amaritudo.
Postea venientes discipuli, escasque quas
emerant deferentes, mirabantur quod cum muliere
loquebatur [(ibid.)]
. Sed et ille ostendere volens quid
in butyro eligeret, et quid reprobaret, postulantibus
ad manducandum accedere ait: Ego cibum habeo
quem vos nescitis [(ibid.)]
. Et deinceps statim: Meus,
inquit, cibus est ut faciam voluntatem Patris mei [(ibid.)]
.
Hic demonstravit butyrum. Cibus, inquit, quem vos nescitis
butyrum est. Cibus quem vos scitis,
amaritudo. Sed quia iste sine illo non sumitur,
ego veni in illo istum comedere, et in isto illum reprobare.
Videamus adhuc alibi butyrum majorem
amaritudinem habens. Alio quodam tempore cum
doceret turbas Judaeorum, ait: Amen dico vobis: Si