PL 177, col. 479
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit
in aeternum [(Joan. VIII)]
. Ecce bonum butyrum. Sed
adest amaritudo. Et illi: Nunc cognovimus, inquiunt, quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae;
et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit,
mortem non gustabit in aeternum
(ibid). Sed
Jesus abrasa amaritudine ad esum butyri se convertens,
ait: Amen amen dico vobis, antequam Abraham
fieret ego sum [(ibid.)]
. Judaei vero rursum amaritudinem
aspergentes, tulerunt lapides ut jacerent in
eum [(ibid.)]
. Et sequitur reprobatio mali. Jesus autem
abscondit se, et exivit de templo [(ibid.)]
. Adhuc
videamus alibi: Ambulavit in porticu Salomonis. Et
circumdederunt eum, dicentes: Quousque animam
nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam
[(Joan. X)] ,
et ille: Loquor vobis, et non creditis.
Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa
testimonium perhibent de me, ecce butyrum, sed vos
non creditis [(ibid.)]
, ecce amaritudo. Sequitur reprobatio: Quia non estis ex ovibus meis
[(ibid.)]
. Et
rursum: Ego et Pater unum sumus [(ibid.)]
, ecce butyrum.
Sequitur: Tulerunt lapides Judaei ut jacerent
in eum [(ibid.)]
, ecce iterum amaritudo. Sed ille
amaritudinis gustu ab appetitu dulcedinis averti non
poterat. Nam subditur: Respondit eis Jesus, dicens:
Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo [(ibid.)]
,
hic est buytrum. Sequitur amaritudo: Propter quod
opus me lapidatis [(ibid.)]
. Et alibi adhuc aliam super
aliam: Quaerebant eum apprehendere [(Joan. VII)]
.
Sed ipse, malum reprobans, exivit de manibus eorum.
Et quid singula narramus? Raro unquam invenimus
Jesum sine amaritudine manducasse butyrum. Postremo
novissimam illam magnamque amaritudinem
butyrique dulcedinem malique reprobationem quis
considerans non miretur? Pependit Dominus Jesus
in cruce ut pro pietatis dulcedine poculum amarae
mortis degustaret, et circumdantibus eum inimicis
atque post dira vulnera voces blasphemas in eum
jaculantibus, ipse, suavitatis cibi sui non immemor,
ait: Pater, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII)]
.
Ecce butyrum optimum, magnis quidem
amaritudinibus foris aspersum; et tamen dulcorem
suum interius conservans illaesum. Ut ergo demonstaret
quod sine corruptione suae dulcedinis sponte
amaritudinem suscepisset, expostulans, ait: Sitio.
At illi obtulerunt ei acetum cum felle mistum; et
cum gustasset, noluit bibere [(Joan. XIX)]
. Gustavit
et reprobavit, quia sustinuit et abjecit. Passus est,
et superavit. Nunquid non jam palam est quomodo
Emmanuel noster butyrum comedat ut sciat reprobare
malum? Quia in homine Deus opus pietatis
exhibens, et impiorum persecutionem sustinens,
quam sit reprobanda eorum pravitas per experientiam
sensit, quam per providentiam prius idem ipse
reprobavit.
Nunc libet intueri quomodo mel comedat Emmanuel
iste, ut sciat eligere bonum. In gustu quidem
mellis nihil amaritudinis invenitur, et propterea totum
quod ibi est ab experiente eligitur. Ergo mel