PL 177, col. 480
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
comedit ut sciret eligere bonum. Sed quid dicimus?
Qualis est laus ista (si tamen laus dicenda est) quod
Deus homo per experientiam bonum didicit, qui
semper idem ipsa bonitas fuit? sed haec pietatis laus
est, et praeconium misericordiae ejus, qui pro nobis
ita inclinari dignatus est, ut accipere posset in eo
quod assumpsit id quod semper habet in eo quod
fuit. Hoc enim Deus homo per experientiam gustavit
ex tempore, quod ipse homo Deus per naturam erat
ex aeternitate. Ergo mel comedit divinitatis humanitas,
cum se infudit atque univit infirmitati majestas.
Ibi humana natura pleno satietatis gustu supernam
dulcedinem haurire coepit, ubi totum quod
est Deus ineffabili gratia sibi unitum accepit. Tamen
comedere hominis erat, esse cibum divinitatis. Verus
ergo homo Emmanuel qui mel comedit ut sciret
eligere bonum. Verus Deus Emmanuel, qui mel fuit
non per experientiam discens, sed per naturam
sciens seipsum bonum. Unus tamen et idem per se
et per naturam sciens et per experientiam discens.
Quia idem ipse homo accepit per experientiam quod
fuit Deus ipse per naturam. O Emmanuel bone, nobiscum
Deus, propterea tu butyrum et mel comedere
potuisti, quia Emmanuel factus es nobiscum
Deus. Deus enim apud te, nec accipere potuisti quod
eras, nec quod non eras sustinere. Propterea Emmanuel
factus es nobiscum Deus, ut in nostro humiliatus,
in ipso et desuper quod tuum erat acciperes,
et quod nostrum erat subtus, tibi sociares.
Ergo Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut posses
butyrum et mel comedere, et inter comedendum
disceres, bonum eligens, malum reprobare. Sed quid
dico? quis est sapiens ut intelligat haec? Qualis ergo
tu Deus eras antiquus a principio qui in principio
lucem divisisti ac tenebras, si bonum eligere et
malum reprobare nesciebas? An forte et hoc nescire
virtutis erat, et discere dignationis, quia electio ad
divinam naturam non pertinuit, cujus ad utrumlibet
se habere non fuit? Ergo Emmanuel eligere et reprobare
didicit, quia qui in sui natura conditioni
non subjacebat, in nostra liberum arbitrium assumpsit.
Cui in se confirmato dedit posse non posse in
malum deficere, et boni electionem voluntate libera
sine coactione. Neque idcirco minus liberum eo
quod nec aliud pati possit voluntarium, nec ad aliud
compelli invitum. Sed idcirco vere et summe liberum,
quia non possit vel aliud pati quam velle, vel
aliud velle quam posse, sive aliud posse quam bene
velle. Sic Emmanuel butyrum et mel comedit, ut
sciat reprobare malum et eligere bonum, quia in humana
natura, quam assumpsit, rationabili judicio
voluntatis sanctae malum deseruit et bonum elegit,
sicut scriptum est: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem;
propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo
laetitiae prae consortibus tuis [(Psal. XLIV)]
. Simili genere
locutionis de ipso dicit Apostolus: Et quidem
cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est
obedientiam, et consummatus factus est omnibus
obtemperantibus sibi causa salutis aeternae [(Heb. V)]